575
RAYMVNDI LVLLII 175
luto et tere ipsum bene et assa leuiter: hoc fac donec bibat illud solutum to¬
tum: deinde tere ipsum, et imbibe ex soluto terendo donec fiat sicut medulla
et tamdiu imbibas ipsum donec tantum bibat quantum ipse est, et assa ipsum
inter duo vasa cum igne forti: et si emiserit fumum, redi ad terendum ipsum
et reduc ipsum ad opus sublimationis, donec fundatur in vase inferiori: fiet
enim rectum, & non emittet fumum: Ex ipso proijce, quoniam colorem bo¬
num efficiet: postea imbibe ipsum etiam ex sua aqua & tere bene & solue:
Soluetur paruo tempore, postea congela ipsum, & proijce ex ipso super
quodcunque corpus volueris: faciet enim mirabilia, & praecipuè super fer¬
rum: ipsum enim mollificabit & conuertet in Lunam rectam.
Eorum verò qui cum solo sulfure operantur, operatio est talis: Sume de al¬
bificato & sublimato quatuor partes & imbibe ipsum ex sua aqua, aut ex aqua
argenti viui. Quòd si volueris vt ipsum solum sit ex sua aqua solummodo: &
fac de ipso sicut fecisti & non diuersifices: ipsum enim faciet plumbum & stan¬
num & es, Lunam, & ipsum similiter facit argentum viuum. Lunam in sua hora. Scians au¬
tem quod argentum viuum congelatur in duobus plumbis, videlicet congelatur sul¬
furj praeparatum in ferro. Scias ergo quomodo, quia est magnum arcanum.
Modus autem operandi cum solo sale armoniaco est, vt lumas ex eo disti¬
lato & cerato partem vnam, & imbibe ipsum ex sua aqua fortiter terendo, sol¬
ue ipsum, & si eius solutio difficilis fuerit, imbibe ipsum ex sua aqua, & tere be¬
ne: soluetur enim: & quum factum fuerit aqua clara, fac ipsum congelari in va¬
se vitreo cum igne debili in Sole aut in cinere calido, & hoc est maximum se¬
cretum: Et isti sunt quatuor modi albificandi. Quòd si rubificare volueris, po¬
nas pro quaqua re alba rem rubeam: terere vero & imbibere & assare & solue¬
re & congelare est in hoc vnum vt in alio. Et si coniunxeris argentum viuum
& sulfur & praeparaueris ea cum sale armoniaco, erit optimum. Et si coniun¬
xeris argentum viuum & sulfur & salem armoniacum, & praeparaueris cum
suis aquis, erit bonum: Lauda ergo Deum. Haec Rasis in libro Experimento¬
rum. Quodlibet nanque corporum & spirituum si perfecta praeparatione fue¬
rit praeparatum, facit Elixir, vt dicit Aristoteles in libro de Perfecto magisterio,
Pulcherrimum opus de transmutatione metallorum.
Ad honorem & laudem Dei tractetur hoc quod sequitur in hoc paruo li¬
bro de aliquibus metallorum transmutationibus. Et primò dicimus quòd
Luna de se est verum Sol, & illi aliud non conuenit quàm perfecta deco¬
ctio. Et ideo fac vt habeas vncias tres Lunae finę, & fiat cineritium ex duabus
partibus cineris vitis aut lignorum bene recoctae & lotae, & vna parte ossium
equi vel bouis bene combustorum vt alba sint & in puluerem redacta subtilem
& misce cum dictis cineribus & irrorentur aqua: post fac tuum cineritium in
patella terrea forti, aut in fouea in terra iuxta quod debet esse magna bene ae¬
qualis & bene leuigata & bene exiccata. Postea fundatur tua Luna in dicto ci¬
neritio, & sit bene purgata & affinata, ita vt tua Luna sit vt copellata. Postea
cape tuam Lunam ita mundificatam & percute in laminas tenues spissitudinis
albi duplicis vel circa. Postea habeas de sale communi praeparato per modum
qui sequitur. Capies poculum terreum & impleas sale, postea detine in tuo
hypocausto & facies circumcirca & vsque desuper fortem ignem carbonum
per spacium 4 aut 5 horarum. Et cum terminus dictus pręterierit, permitte quie¬
scere quantum vis vel coagulari extinguendo tuum ignem. Postea cape tuum salem
quando est bene albus, & pone in vno alio vase cum aquę mundae magna quanti¬
tate, & permitte totum liquescere circiter per diem vnum, & moue saepius, vt citius
fundatur. Postea cape linguas filtri & distilla paulatim dictam dissolutionem in
P 4