575
DE PERFECTO MAGISTERIO 193
generatur ex eis substantia temperata, quam non potest ignis violentia supe¬
rare, nec terrae foetulentia vitiare, nec aquae limositas condensare, nec contra¬
ctus omnes obumbrare. Et Hermes huius doctrinae princeps in fine sui prae¬
nominati secreti, volens quomodo, & ex quibus lapis, quem praedixerat om¬
nem rem subtilem vincere, & omnem rem solidam penetrare, compositus es¬
set, ostendere, hoc idem insinuat, cùm dixit, Sicut hic mundus creatus est, ita
lapis quem dixi est creatus, id est factus: hoc est, sicut hic mundus sensilis ex gra¬
uibus & leuibus, mollibus & duris, calidis & frigidis, humidis & siccis inter se
inuicem à natura concordiae pace ligatis perpetuus est effectus, ita & lapis quem
praedixi, omnem rem subtilem, & omnem rem solidam penetrare, ex eisdem
in id ipsum per philosophiam verò ex amicabili foederatis super ignem perpe¬
tuus est creatus. Scias hoc: Perfecta verò corporum & spirituum praeparatio
per superflui remotionem & absentis additionem, exercitio quatuor regimi¬
num adimpletur: Primum eorum est ad naturam ignis reductio: secundum est
in aqua resolutio: tertium est in aere leuigatio: quartum est ad terram compres¬
sio. Primum fit calcinando, secundum soluendo, tertium per alembicum distil¬
lando, quartum verò igne leui coagulando vel congelando. Et hoc est eorum
integra praeparatio: & hoc innuit Hermes in suo secreto praenominato, cùm
dixit, Suauiter cum magno ingenio ascendit à terra in caelum, & iterum desce¬
dit in terram: per haec enim dedit intelligere, corporum calcinationem, & spi¬
rituum cum sublimatione fixionem: quia hoc est eorum calcinatio. Et solutio¬
nem ostendere volens, ait, Nutrix est eius terra, id est inhumatio: nutrix eius,
& reuiuificatrix est: per ipsam enim res, quae fuerant prius cum calcinatione
mortificatae, nutriuntur & reuiuificantur cum in liquorem in mundatione re¬
diguntur. Item vt ostenderet distillationem per alembicum, ait, Portauit illud
ventus in ventre suo: cùm enim aquam per alembicum distillatur, tunc prius
per ventum, id est fumum in aere leuigatur, & ab inferiori parte vasis ad alem¬
bici verticem deportatur, licet propter conclusionem iterum in aquam reuer¬
tatur. Hanc autem distillationem quidam in rebus liquorosis loco sublimatio¬
nis habuerunt, & ipsam sublimationem nomine vocauerunt. Item vt ostende¬
ret coagulationem, in quas vis eius integra est, si versa fuerit in terram, id est ad
fixionem, vt ostenderet generaliter quidquid per partes prius expresserat, di¬
xit, Et recipiet vim superiorem & inferiorem, id est naturam superiorum & in¬
feriorum elementorum: quia licet à leuioribus exordium sortiatur, debent ta¬
men in grauia terminari, ad hoc vt super ignem perpetuam habeat perseueran¬
tiam. Hic enim loquens de praeparatione vnius illorum tantùm quae ad com¬
ponendum lapidem philosophicum requirit, exemplificando de vno, vt bre¬
uis fieret, in vnoquoque singulorum praeparationem integram denotat, quia
tunc est eorum peracta praeparatio, cum versa sunt in terram, id est ad fixionem
super ignem, & fusionem faciunt sine fumigatione: & tunc vincent omnem rem
subtilem, & omnem rem solidam penetrabunt. Scias hoc &c. Scias praeterea,
quòd propter difficultatem & longitudinem integrae praeparationis, quidam
in agendo omittunt vnum quatuor praedictorum regiminum, quidam duo,
quidam tria: & cum vno tantùm procedunt ad componendum: quia quidam
calcinant tantùm, & componunt: quidam calcinant & soluunt & compo¬
nunt, & ita de reliquis. Vnde scias quòd prędictorum multiplices manauerunt
compositiones secundum varios diuersorumque Philosophorum processus, tum
cum igne, tum cum solutione, tum cum vtroque
Quidam enim dixerunt, quòd praedictorum non potest fieri totalis
& perfecta commistio, nisi cum igne: Et quidam quòd non nisi cum solutio¬