575
DE PERFECTO MAGISTERIO 193
nendi ex obscurissimis verbis Hermetis à diuersis Philosophis enucleatis scri¬
pti, laudabiliores tamen & & eos qui veraciores existunt secundum huius rei
proprium euentum semper cum Dei auxilio sum secutus. Itaque tu fili caris¬
sime operare secundum quem volueris praedictorum sex modorum, neque ad
alios modos tua declinet intentio: quia si secundum ipsos fueris operatus, in¬
ceptum opus cum Dei auxilio fine concludes congruo, & exinde laboris mer¬
cedem recipies.
Secunda huius artis ratio.
Omnia quidem corpora quae à Lunari globo inferius à summo condita
sunt opifice, quatuor participant elementis, & quatuor naturis, & qua¬
tuor naturarum complexionibus, & quatuor principalibus coloribus
& quatuor saporibus, & quatuor odoribus, & duobus sexubus. Elementa qua¬
tuor sunt, ignis, aer, aqua, & terra: quatuor humores naturales, sunt sanguis, bi¬
lis flaua, phlegma, melancholia. Naturae sunt quatuor, caliditas, frigiditas, humi¬
ditas & siccitas. Quatuor naturarum complexiones sunt, caliditas & siccitas,
caliditas & humiditas, frigiditas & siccitas, frigiditas & humiditas. Quatuor
principales colores sunt, albus, niger, citrinus, rubeus. Quatuor sapores sunt,
insipidum, acidum, dulce, & amarum. Quatuor odores sunt, bonus, foetidus,
acutus, remissus, id est non multum acutus. Sexus duo sunt masculus & foemi¬
na. Altitudo corporis est eius manifestum. Profunditas corporis est eius oc¬
cultum. Et latitudo est eius medium. Participant ergo omnia praedicta corpo¬
ra secundum has tres dimensiones omnibus praedictis hoc modo: Corpus si
in altitudine sua est terreum, in eadem est frigidum & siccum, melancholicum
nigrum, acidum, foetidum, foemineum: Et idem in suo profundo est aereum
calidum & humidum, sanguineum, citrinum, dulce, odoriferum, masculinum:
idem in latitudine sua in vno latere est aqueum, frigidum & humidum, phlegma¬
ticum, album, insipidum, remissum, foemineum: lij alio latere est igneum, cali¬
dum et siccum, cholericum, rubeum, amarum, acutum, masculinum. Et haec sunt
ligamenta quibus corpora omnia adinuicem colligantur, quod in corporibus
congelatis clarissimè deprehenditur.
De plumbo.
Incipiam igitur tibi id ostendere, vt perfectius meditari mente, & sermone
apertius recitare potero, à plumbo sumpta origine, vt completis & diminu¬
tis congelatorum partibus cognitis, & etiam cognito, in qua eorum parte
diminutiones sunt completae, & in qua diminutae, expeditè & absque confra¬
ctionibus rectè ad operandum procedas. Voco autem hîc completas quas in
pręcedenti parte vocaui sanas, aegras & neutras: Sanitas enim perfecta res est.
Aegritudo & neutralitas diminuta. Perfectius ergo magisterium est corpora
ad sanitatem, quàm ad neutralitatem ducere, cùm scienti vtrunque facilem sit &
possibile. Quidam verò Sophistae naturarum rerum inscij, & secretum philo¬
sophiae ignorantes, & regimentorum eius improuidi inuenientes scripturas
eius de his rebus, easque non intelligentes, cùm post opus nihil in manibus suis
inueniant, errorem imperitiae suae philosophiae adscribentes, hoc opus non so¬
lùm difficile, verumetiam impossibile praedicant: de quibus philosophia non
curat: non enim omnes ad hoc epulum conuocat, sed illos tantùm qui huius
mensae accubitus digni, & istius miri refectione epuli sunt inuenti: Satage ergo
fili, vt non sis Sophista, sed sis Philosophus: vt rerum virtutes non solum me¬
ditatione, verumetiam medicatione & experientia cognoscas: Meditatio enim
sine experientia nihil prodest: sed experientia sine meditatione proficit. Vn¬
de plus est experientia quàm meditatio perquirenda. Quicunque igitur expe¬
R
Secunda ratiò.