575
194 ARISTOTELES
rientiam huius artis fuerit assecutus, erit in hac arte philosophus, & inter men¬
sae praedictae conuiuas meritò numerandus, & ex ferculis quae exuperant rei
omnis mundanae precium dulcedine & affectu perpetuo satiandus. Verùm
cùm de huius rei experientia nemo possit prima fronte esse discretus, tibi sua¬
dendum prouidi vt operatione incepta non cesses, si prima vice non fueris o¬
peratus, sed bis vel ter & etiam amplius si necesse fuerit reitera, quovsque quod
appetis perfectissime deprehendas: neque ab hac re labor inanis inanium rerum,
nec expensae rerum te amoueant: quia cum instantia vinces, & cum sapientia
superabis, & ad id, Deo duce, deuenies quod optasti: & de manuum labore
mercedem & lucrum de rerum sumptibus rehabebis: neque indigebis hu¬
ius operis reiteratione, ex quo semel ipsum perfectè peregeris. Quod si pri¬
ma vel secunda vice labore fatigatus vel expensis perterritus cessaueris, inde
detrimentum & non augmentum te scias incursurum. Igitur antequàm inci¬
pias delibera, nec inchoes, nisi consummare disponas. Sed ne propter hoc nimia
suspensione animum tuum arguam, quod tibi sum pollicitus, accipe.
De plumbo rursus.
Plumbum in sua altitudine frigidum & siccum est, argentum nigrum, mol¬
le in actu, & argentum in potentia, nigrum, terreum, melancholicum, aci¬
dum, foetidum, foemineum: in suo profundo est aurum, calidum & humidum
aereum, sanguineum, citrinum, dulce, odoriferum, masculinum: in vno latere
est frigidum & humidum, stannum & argentum viuum aqueum, phlegmaticum, album,
insipidum, remissum, foemineum: & in alio latere est calidum & siccum, id est
ferrum, vel aes, igneum, cholericum, rubeum, amarum, acutum, masculinum. Con¬
uertitur igitur plumbum facilius in argentum quàm in aliud corpus, quia faci¬
lius est altitudinem corporum detegere, quàm latera eorum vel profunda: Et
similiter leuius est manifestare latera eorum quàm profunda.
Destanno.
Stannum in altitudine sua est frigidum & humidum, id est secundum stan¬
num & arg. viu. aqueum, phlegmaticum, album, insipidum, remissum, foe¬
mineum. In suo profundo est calidum, & siccum, id est ferrum, igneum
cholericum, rubeum, amarum, acutum, masculinum: in vno latere est frigidum
& siccum, id est plumbum & argentum nigrum, terreum, melancholicum, acidum, foe¬
tidum, foemineum: in alio latere est calidum & humidum, id est aurum, aereum,
sanguineum, croceum, dulce, odoriferum, masculinum: Conuertitur ergo fa¬
cilius stannum in arg. vel aurum quàm in aliquod aliud corpus, quia facilius est
ad latera corporum, quàm ad ipsorum profunda peruenire.
De ferro.
Ferrum in altitudine sua est calidum & siccum, id est ferrum & aes, igneum,
cholericum, rubeum, amarum, acutum, masculinum. In suo profundo est sri¬
gidum, & humidum, id est stannum & arg. viu. aqueum, phlegmaticum, al¬
bum, insipidum, remissum, foemineum. In vno latere est calidum & humidum
id est aurum, aereum, sanguineum, croceum, dulce, odoriferum, masculinum: in alio
latere est frigidum & siccum, id est plumbum & arg. nigrum, terreum, melancholicum
nigrum, acidum, foetidum, foemineum.
De aere.
Aes in sua altitudine est calidum & siccum, id est aes & ferrum, igneum, cho¬
lericum, rub eum, amarum, acutum, masculinum: in suo profundo est frigidum,
& humidum, id est stannum, arg. viu. aqueum, phlegmaticum, album, in¬
sipidum, remissum, foemineum: In vno latere est calidum & humidum, id est au¬
rum, aereum, sanguineum, croceum, dulce, odoriferum, masculinum: In alio latere
est