575
198 ARISTOTELES
deinde cola & congela in cinere in cucurbita habente tria foramina ad modum
vnius digiti, deinde solue sub fimo in ampulla, postea distilla semel & reconde
aquam perfectam.
Regimen salis Atincar.
Recipe salem armoniacum, salem nitri hoc est alkali, salem communem ana
de vno quoque lib. semis, & de melle cocto & despumato vncias quinque
& de sero acetoso quinque vicibus distillato per pannum vncias decem, &
de vrina puerorum duodecim annorum vncias quindecim, omnia misce simul
& solue & pone sub fimo duobus diebus, deinde congela in cinere per diem
vnum apertis foraminibus cucurbitae: postea solue in viscere (siue cucurbita)
sub fimo, & reconde aquam perfectam. Ista est aqua cum qua congelatur arg. viu.
sine sublimatione & mortificatione: quoniam si posueris ipsum in crucibulo
& calefeceris parum, & proieceris desuper tres guttas de hac aqua, congela¬
tur, & mutat aes in infinitum, & cum eo soluis omnia corpora & spiritus: & va¬
let ad Solem & Lunam secundum quòd corpus fuerit praeparatum ad alterutrum,
Regimen nitri Indici, tere & ablue cum aceto de vino rubeo & mali grana¬
ti quinque vicibus, deinde funde & extingue ipsum in aqua salis communis & ar¬
moniaci de vnoquoque ana vncias duodecim. In his quinquevicibus erit cal¬
cinatum in subtilem puluerem, cui non est par ad Solem. Regimen nitri vio¬
lacei, tere & ablue cum aceto sorbarum & mali granati septem vicibus, & sic¬
ca ad Solem vel in cinere, deinde funde in fortissimo crucibulo ferreo, & ex¬
tingue in aqua salis communis & armoniaci. Regimen nitri rubei, tere & ab¬
lue in aceto mali syluestris & citoniorum & in aceto prunellorum de spinis de¬
cem vicibus, deinde funde his decem vicibus, & extingue in aqua omnium sa¬
lium, id est aqua atincar, & erit calcinatum in calcem Solis, quae dicitur Calx
Soldani Babylonis. Regimen nitri albi, tere nitrum, & ablue cum aceto acer¬
rimo albo viginti vicibus vna die, & sicca ad Solem post ablutionem, deinde
funde viginti vicibus in cacia ferrea, & viginti vicibus extingue in aqua salis
communis & alkali: erit calcinatum in calcem Lunae cui non est par, videlicet
ad Lunam.
Talci separatio.
Accipe de eo quantum vis, & contere ipsum in pelle ouina vel vaccina &
lapillis crystallinis vel similibus sicut scis: & tunc ignias ipsum in cacia fer¬
rea septies, omni vice extinguendo ipsum in aqua salis armoniaci & alka¬
li & nitri salium praeparatorum ana commistis, & erit optimè praeparatum.
Plumborum duorum separatio.
Funde de quocunque horum volueris quantum vis, & tunc ipsum colatum,
& calidum extingue septies in aqua salis armoniaci, & erit optimè separatum.
Ferri & aeris separatio.
Laminas cuiuscunque horum volueris ignitas extingue in aqua hac. Recipe sa¬
lis armoniaci, baurac, nitri, atramenti, aluminis iameni omnium ana vn¬
cias quatuor, salis communis, salis gemmae ana vncias duas, & proijce super
ipsa aceti vini albi lib. vnam & semis, pone ad Solem diebus septem, donec in ea
dissoluantur, & quanto plus steterit, melius erit.
Argenti separatio.
Accipe de eo quantum vis & funde eum in cineritio examinationis cum
plumbo, postea fac ex eo laminas ad grossitiem tui vnguis, & cementa eas
cum limatura chalybis pertenui, quae prius aceto & sale fuerit fortiter in¬
cerata (sale & aqua prius abluta, & per noctem in duplo sui de aceto forti fue¬
rit macerata) & fac eas morari in furno panis optime calefacto per noctem v¬
nam