575
DE PERFECTO MAGISTERIO 199
nam, & in mane extrahe & dimitte infrigidari, & separa laminas à limatura, &
funde eas & erit argentum optimè separatum.
Sulfuris solutio.
Tere ipsum super tabulam vitream donec sit vt medulla: cum quo teras
quantum est ipsius quarta de sale armoniaco, deinde in aere desicca: po¬
stea imbibe ipsum ex aqua salis armoniaci sublimati, quae sit tanta quan¬
tum est eius pondus aut parum plus: deinde pone ipsum in vas super quod sit
aliud vas: Postea inhuma ipsum in fimo quatuordecim diebus, & muta simum
seu stercus singulis tribus diebus: Resudabit enim vel soluetur si stercus fuerit
calidum: & si non, tere ipsum bene cum aqua salis armoniaci, quanuis in eo re¬
manserit aliquid ex ea ne cures inde, & inhuma ipsum donec soluatur. Quòd
si ante quatuordecim dies soluatur, non tamen extrahas donec dies complean¬
tur: Stercus verò singulo triduo muta, & scias pondus sulfuris & aquae, & cum
soluetur, pondera ipsum. Quòd si fuerit eius pondus cuius erat prius, bene e¬
rit: si fuerit minus, tanto erit melius: Et si fuerit plus, scias quòd augmentum salis
armoniaci est in ipso: Quod extrahes aut calefaciendo ipsum in vase aliquo,
aut sublimando donec redeat ad pondus sulfuris: Deinde distilla ipsum: & qua¬
lis fuerit claritas, talis erit eius tinctura: si enim fuerit rubea, erit rubea: & si fue¬
rit alba, erit alba. Congela cum ipso spiritum quemcunque volueris, & fige cum
ipso, & calcina cum ipso, & cera cum ipso.
Modus distillandi est, vt sumas sulfur solutum & salem armoniacum, & ponas
in vna cucurbita, & distillabitur in primis aqua salis armoniaci: pondera ipsam
donec egrediatur, quòd sit parum maioris ponderis: Aqua enim salis armo¬
niaci est subtilis, & aqua sulfuris est grossa sicut lac: Diuide & operare cum eo
in eo quod volueris, quoniam bonum est. Est autem sulfur difficile ad soluendum
tamen sustine patienter. Eius altera solutio absque sale armoniaco est cum o¬
leis: Aqua enim sulfuris est sicut oleum: acetum quoque soluit ipsum & cerat, &
extrahit arg. eius viu. & rectificat ipsum, & facit ipsum Elixir, & ipsum dissipat
& rectificat. Habes in Alberto in additionibus in cap. solutionis spirituum, secum
dum Rasim in liber de Lumine luminum, hoc expositum.
Sulfuris calcinatio.
Sulfur quantum vis tere & cribra & imbibe cum aqua salis armoniaci, &
aceto mali granati: Et si erit ad Lunam, cum aqua salis communis & aceto
acerrimo de vino albo tantum, donec cum contritione & imbibitione con¬
muniter desiccetur in cinere decemvicibus in vno die: deinde pone in vase su¬
blimatorio & sublima sex vel nouem vicibus: quod est vltimum tam ad Solem,
quàm ad Lunam, ex libro Emanuel.
Sulfuris separatio.
Accipe de eo bene trito quantum vis, & pone ipsum in facculo lineo lar¬
go, & liga os sacculi, & pone in concha in qua fit lixiuium ad medietatem
ponderis sulfuris de calce viua bene trita, & super calcem pone sacculum cum
sulf. & desuper sacculum pone de calce viua tantum quantum est totum sulfur, & tunc
pone concham super recipiens suum, & infunde desuper de optimo aceto (alibi
dicitur fortissimo feruente) donec calx peroptimè sit extincta: & hanc vapora¬
tionem reitera septies omni vice renouando calcem viuam: & tunc extrahe sulfur de
sacculo & pone ipsum in vase vitreo & decoque ipsum in capitello fortissimo
in quo solutum sit prius in quadruplo sui de sale alkali & aluminis iameni, nitri,
salis armoniaci ana partem vnam, & decoque in igne leui cum suis vasis aqua &
cinere mediante (alibi habetur in aceto vaporationis rerum suarum cum igne
Leui donec totum consumatur, tunc desicca &c.) per diem & noctem vnam,
R 4