575
200 ARISTOTELES
tunc collige ipsum vt scis, & sicca & pondera: si fuerit libra vna, adde ei lima¬
turae ferri subtilis vncias octo, & frica fortiter insimul cum fricatoria in paro¬
pside vitreata, & rora cum quatuor vel tribus ad minus vncijs aluminis iame¬
ni extincti & dissoluti in octo vncijs aceti distillati, & frica (vel tere) fortiter
& tunc addes vncias quatuor calcis viuae, vncias sex spumae maris, & iterum fri¬
ca haec omnia fortiter in paropside praedicta, & tunc desicca peroptimè ad So¬
lem vel ignem lentum & tere peroptimè & cribra per sedacium spissum, & tunc
pone in aludel super stratum salis gemmae & sublima ipsum vt dictum est de mer¬
curio, & reiterabis sublimationem & compositionem praedictam, & erit oleum
optimè separatum: Serua ergo ipsum ad horam necessitatis in vase vitreo.
Modus rubificandi ipsum.
Modus est vnus cum tincturis extractis de animalibus & arboribus vel
lapidibus: Et alter est cum aquis rubificantibus, quae sunt de speciebus
limpidis: Et est magnum secretum cùm funditur aliquis horum spiri¬
tuum in operatione, tunc enim est Elixir magnum.
Auri separatio.
Fac de eo laminas ad modum tuae vnguis, & eas cementa cum hoc pulue¬
re, Recipe salis communis separati partes duas, lateris antiqui in ripis fluuiorum
& in litore maris reperti, quod melius est, partem vnam, tere optime & cri¬
bretur per sedacium spissum: tunc laminas dictas sic cementatas fac morari in
medio athanor super tripodem per diem & noctem vnam, & implendo a¬
thanor, id est furnellum carbonibus viuis, & quum minuuntur addendo sem¬
per de alijs, tunc igne remoto & infrigidato aperi crucibulum, & inuenies au¬
rum optimè separatum.
Argenti uiui separatio.
Accipe de eo quantum vis & mortifica ipsum cum pondere sui atramen
ti separati, & cum tantundem salis communis separati rorando cum forti
aceto & assando in furno panis calido per noctem toties donec sit optimè mor¬
tificatum: & tunc tere ipsum optimè, & mitte ipsum in aludel super stratum sa¬
lis gemmae, & accende leuem ignem donec humor cesset, & tunc vigora ignem
paulatim donec totum argentum viuum ad vasis latera sublimetur, & hanc sublimatio¬
nem reitera toties donec sit albissimum, semper renouando omni vice prae¬
dictam compositionem, & erit optimè separatum.
Alia separatio mercurij quae in pluribus libris reperitur.
Accipe libram vnam ex eo & mortifica ipsum cum pondere sui atramen¬
ti separati, & salis communis separati vncias octo, & aluminis iameni sepa¬
Arati vncias quatuor, & iterum soluti in fortissimo aceto in duplo sui ro¬
rando praedicta cum medietate huius aceti, in quo scilicet alumen iameni est
dissolutum, & frica fortiter in paropside vitreata, vt videatur quasi terra torri¬
da: postea assa in furno panis in vase concluso, ita quòd non respiret aliquo mo¬
do per noctem vnam, & in mane extrahe, & pone in paropside & rora ipsum
iterum, & frica cum medietate aceti quod reseruasti, & pone iterum in furno
vt prius: tunc tere ipsum fortiter & cribra per cribrum spissum & pone in alu¬
del supra stratum salis gemmae & pone ipsum super athanor, & fac sub eo ignem cum
tribus vel quatuor carbonibus, donec omnis humorositas cesset, & tunc vigo¬
ra ignem paulatim donec totum argentum viuum ad vasis latera sublimetur, & hoc rei¬
tera ter vel quater donec simile niui sublimetur, omni vice renouando compo¬
sitionem praedictam, & erit optimè separatum.
Additiones. Alibi sublimatur sic: Recipe de eo lib. 1. atramenti citrini boni lib.
i. salis communis albi combusti, lib.1. aluminis de glacie lib.I.tere omnia super
por¬