575
106 ARISTOTELES
quae teneant pastam in fundo ne cadat quando vas vertetur quod inferius est
superius: & appone coopertorium & claude cum argilla & fimo equino: De¬
inde fac fossam in terra, et verte vas quod superius inferius, et pone sic in fossa
et appone terram circumquaque, et fac paruum ignem in principio: et deinde pau¬
lulum augmentando, et hoc per dimidium diem, et in fine facias ignem fortem
Et nota, quòd paruum foramen quod est in parte inferiori vasis, semper debet
esse apertum: et post sex horas dimitte ignem vt infrigidetur, et aperi vas, et re¬
peries ad latera coopertorij auripigmentum quod descenderit album in simili¬
tudinem metalli albi fusi, vt argentum: illud collige et serua. Et si alíquid reman¬
serit in faecibus, iterum tere minutè, et appone aquam albuminis ouorum: et sic
fac pastam, et fac descendere vt prius, et pone omnia simul.
Sulfuris & arsenici praeparatio.
Accipe de quocunque eorum volueris separato quantum vis, & decoque ip¬
sum in pinguedine porcina vel arietina aut hircina in vase decoctionis,
ita quòd pinguedo semper supersit tribus digitis ad minus, & semper pin¬
guedo quae supereleuatur remoueatur cum cochleari, donec ex ea nihil ele¬
uetur: tunc remoue pinguedinem decoquendo in capitello facto ex cinere cla¬
uellato & calce viua & aceto distillato per alembicum: tunc calcina praedictum
atincar praedicto modo vt fecisti mercurium, & ablue cum aqua pluuiali distil¬
lata per alembicum, vt totum quod attingitur remoueatur, vt dictum est in mer¬
curio: Tunc accipe de quocunque eorum vis partem vnam & pone in aludel cum
duabus partibus aquae occulti lapidis albi inhumati distillati & rectificati se¬
pties alembico superposito cum suo recipiente, & claude iuncturas cum luto
magisterij vt non respiret, & pone in aludel in vase fictili cinere trito (vel tami¬
sato) pleno, & fac desubtus ignem lentum sex diebus. Et septimo die vigora
ignem donec nihil distilletur, semper aquam quae inde distillat reducendo su¬
per faeces, donec nihil possit distillari. Tunc igitur remoto igne per noctem &
diem vnam, refrigerari permitte: in fundo vasis inuenies laminam crystallinam,
quam serua in vase vitreo bene sigillato ad horam necessitatis.
Additiones. Alia praeparatio sulfuris.
Tere sulfur viuum minutè & pone in sacco lineo, & liga largè, & suspende
in vno potto super ignem, & pone intus satis de lixiuio quod docebitur, & fa¬
cias infra diu multum bullire: deinde remoue de sacco & pone in patella terrea
& coque per dimidium diem in vrina separata: deinde cola vrinam, & iterum
pone in sacco & coque iterum per dimidium diem in lixiuio: postea extrahe
& proijce supra de aqua calida ad salem remouendum: deinde exicca ad Solem
& erit bene praeparatum.
Sulfuris sublimatio.
Recipe sulfuris praeparati, limati ferri aut cupri ana lib. 1. & libram salis communis
praeparati: tere bęne haec omnia & misce simul, & appone de aceto & fac pa¬
stam, & pone in sublimatorio & luta circumquaque cum argilla, & pone per no¬
ctem in furno ad exiccandum: de mane extrahe & fac puluerem minutum, &
postea sublima, & hoc ter, & serua. Lixiuium cum quo praeparatur sulfur & au¬
ripigmentum. R. vrinae puerorum bene praeparatae, calcis viuae & salis com¬
munis praeparati & cineris fabarum aut farmentorum vineae, & fac inde lixi¬
uium iterando colationem quater aut quinquies, & appone satis de sale com¬
muni aut de sale alkali.
Arsenici praeparatio.
Recipe auripigmentum quantum voles, coque in oleo lini aut amygdalarum a¬
mararum, aut in sagimine porci super paruum ignem per dimidium diem: & fit
tantum