575
DE PERFECTO MAGISTERIO 205
Alia praeparatio mercurij, & calcinatio eiusdem, quae habetur alibi.
Recipe salis alkali, salis gemmae, salis aluminis, salis armoniaci separatorum
partem vnam, & solue haec omnia in duplo eorum de aqua occulti lapi¬
dis albi sublimata ter sine inhumatione, & dimitte quiescere die & no¬
cte vna, tunc distilla per alembicum & coagula cum igne leui in vase coagula¬
tionis, tunc resolue ea praedicto modo ter, & distilla per alembicum & coa¬
gula, & proba super laminam ignitam, & si se resoluerit vt cera vel plumbum,
factum est: sin autem, reitera super ipsum vltimum opus donec sic contingat
& erit Atincar. accipe igitur mercurij separati partem vnam, & de praedicto atin¬
car per se soluto tantundem, & inde imbibe mercurium paulatim super por¬
fidum, & cum totum absorbuerit desicca ipsum leuiter, & pone in aludel sine stra¬
to aliquo: & alembico superposito cum suo recipiente, & obturatis iuncturis
cum luto magisterij sublima ipsum: & quod sublimabitur reduc super faeces te¬
rendo super porfidum, & reddendo ei aquam quae ab eo distillauit, & sic itera
toties donec inde nihil sublimetur: & erit mercurius bene calcinatus & prae¬
paratus. Tunc accipe de aqua pluuiali distillata per alembicum & solue praedi¬
ctam sublimationem in quadruplo sui huius mercurij aqua, ita quòd totum atin¬
car dissoluatur in ea, & mercurius remaneat in fundo paropsidis calcinatus.
Cola igitur inde aquam cum filtro, & ita fac donec omnis salsedo recedat: tunc
desicca ipsum & serua in vale vitreo ad horam necessitatis.
Calcinatio mercurij. Accipe salis communis, salis gemmae, & aluminis iameni
ana quantum vis, & solue: de hac aqua imbibe super marmor mercurium subli¬
matum terendo quovsque satis biberit. Postea pone in cucurbita cum alem¬
bico & desicca: semper autem reddatur ei sua aqua distillata ab eo donec totam
biberit, nec ascendat: postea dissolue in aqua pluuiali, & inuenies in fundo mer¬
curium album.
Solutio ipsius.
Accipe salem armoniacum praeparatum cum vrina praeparata quovsque sit la¬
ctea & dissolue in fimo equino sicut scis, et congela. Additio¬
Auripigmenti sublimatio.
Recipe auripigmenti praeparati lib. vnam, & batiturae cupri aut aeris lib. i. sa¬
lis gemmae aut salis communis lib.i.& hęc tria tere bene super lapidem mar¬
moreum & misce bene & tere minute: deinde fac lectum vnum salis con¬
munis in sublimatorio, & super illud stratum pone auripigmentum cum sua medi¬
cina, & sublima totum insimul vt fit in mercurio: Sed in hoc non requiritur tan¬
tus ignis, quia sulfur & auripigmentum citò comburuntur: & quando fuerit
sublimatum videas si quid manserit in faecibus: si sic, iterum sublima faeces quo¬
vsque intus nihil remaneat, & pone cum illo sublimato & sublima ter, & ser¬
ua mundè
Aliter sic sublimatur.
Recipe auripigmenti praeparati lib. i. salis communis praeparati lib. i. stanni calci¬
nati aut plumbi lib. semis, cupri combusti aut limaturae cupri aut ferri lib. se¬
mis, tere res ipsas quamlibet per se, & postea misce simul & tere minutè, &
pone ad sublimandum vt dictum est supra, & sublima ter & serua.
Descensio auripigmenti.
Recipe auripigmenti pręparati dimdiam lib. & lib. dimidiam tartari calcinati
& tantum calcis viuae, & vnum quarterum salis communis praeparati, &
tere bene omnia insimul, & pone cum aqua albuminis ouorum rectifica¬
ta, & pone cum pauco sanguinis porci seu pinguedinis, & fac pastam non nimis
duram, sed medio modo: & pone in descensorio, & sint intus virgulae ferreae,
S
Sal atincar.
Additio alia.