575
DE PERFECTO MAGISTERIO 211
mato, & sublima ipsum ab eis his: postea fac totum descendere per botum bar¬
batum cum oleo intro donec frustum album descendat, & erit factum.
Additio. Dealbatio lithargyrij: Accipe libram lithargyrij & mole bene, po¬
stea accipe quinque lib. de sale, & mole bene cum lithargyrio, & pone in aqua
per nouem dies, miscendo bis quotidie: post laua bene a sale & sicca: & habe¬
bis lithargyrium dealbatum, si sit verum.
Aquae rubeae Auicennae ad tingendum quatuor spiritus sublimatos albos. CAP. I.
Accipe atramenti Aegyptiaci, limaturae faulec ana vnciam vnam, floris aeris
tertiam partem vnius vnciae, aluminis albi candidantis pannos (rochae pu¬
to vel faecis vini vstae) quartam vnciae vnius: sulfuris, arsenici citrini & ru¬
bei, lapidis armeni & lazuli ana vnciam semis, mellis albi despumati quartam
librae vnius, salis armoniaci, salis gemmae ana vncias tres & semis: ponantur haec
omnia in quinque libris aceti, & dimittatur ad Solem per mensem vnum: vel
si non, fac ipsum bullire donec consumetur eius humiditas: praedicta tamen sint
optimè trita & calcinata: tunc distilla acetum à faecibus, quae in ipso sunt septies
& inde imbibe quidquid vis rubificare.
CAP. II.
Accipe limaturae faulec libras duas & infunde eas in decem libris aceti per
decem dies, tunc cola huius acetum, & pone in ipso arsenici (siue auripi¬
gmenti rubei) sublimati & puluerizati libram vnam, salis armoniaci sublimati
ter & puluerizati quartam librae vnius, tunc pone ad Solem; & augmentabi¬
tur sibi rubedo: tunc distilla ipsum per alembicum, & distillabitur album attinens
citrinitati: deinde reduc ipsum ad limaturam aliam recentem quam in ipso in¬
funde, & distilla ipsum per alembicum vt prius: Et sic semper renoua limaturam
donec distilletur rubeum vt sanguis: nam haec rubedo nunquam remouetur.
Quum autem praeparaueris atramentum cum aceto & remoueris illud, semper
egredietur bene rubeum, & erit color fixus. Scias autem quòd nulla res rubea
colorem retinet nisi illum qui imitatur eius naturam.
CAP. III.
Et melius est vt distilles acetum à ferro donec distilletur rubicundum, & ace¬
tum similiter ab atramento: & tunc iungas ambo insimul, & colores cum eis
quicquid vis.
CAP. IIII.
Aquae quae faciunt rubeum sine iteratione distillationis sunt aqua Tutiae
sublimatae, & aqua sedine lapidis siue haematitis, in quibus ponatur ace¬
tum, & distilletur semel quia sufficit: Aqua verò aeris sola est melior istis:
& fortior est aqua ferri cùm sublimatur, & rubificatur: & si posueris ipsum in
aceto fiet aqua rubea sicut sanguis, & est color fixus: Hae duae aquae licet sint pro¬
lixae, propinquiores tamen sunt breuioribus.
CAP. V.
Accipe de limatura faulec partem vnam, & tere ipsam cum quartâ parte
sui de atramento, & super eam proijce quadruplum sui de aceto forti, &
distilla ipsum per alembicum ab ea, & ita fac decies renouando qualibet vicè
atramentum, & decima vice distillabitur aqua rubicundissima sicut sanguis,
quae tingit omnia super quae cadit: & nunquam calor eius remouetur ab eis.
CAP. VI.
Accipe calcis viuae partes quatuor, sulfuris viui partes tres, & proijce su¬
per ipsa aceti rubificati cum limatura cupri partes decem (alibi quatuor)
& dimitte sic stare per decem (aliàs quatuor) dies, & tunc decoque donec ace¬
tum fiat sicut sanguis, deinde cola ipsum & distilla: hoc facto, R. chalcanthi vi¬
S 4