575
212 ARISTOTELES
ridis arsenici sublimati rubei ana vnciam vnam, aceti lib. vnam, atramenti rubei vn¬
ciam semis, si ipsum inueneris, sin autem, sublimaviridem vel citrinum cum aqua
pura: aqua enim distillata remanebit atramentum rubeum in fundo cucurbitae
quod pone in omnibus operibus tuis: terè ergo praedicta tria cum aceto prae¬
dicto, & inhuma per septem dies, et si solutum fuerit, distilla ipsum: sin autem,
reinhuma donec soluatur, et tunc distilla ipsum et distillabitur vt hiacynthus: co¬
lora ergo cum eo quidquid vis colorare colore bono et firmo.
CAP. VII.
Accipe de limatura faulec partem vnam & proijce super ipsam duplum sui
de aceto forti, & sine intus stare, donec optime rubificetur: tunc distilla
per alembicum donec acetum distilletur rubeum, & tunc colora cum eo quid¬
quid vis, & similiter fac de limatura aeris donec acetum optimè sit viride: imbi¬
be ergo quod volueris & assa & rubificabitur optimè rubificatione firma.
Additio. Cum limatura faulec (puto ferri) appone vitriolum rubificatum, &
distillabis oleum fixum, rubeum, philosophicum.
CAP. VIII.
Accipe duenec, salis armoniaci praeparati ana quantum vis, & tere ipsa cum
oleo de vitellis ouorum, sint sicut medulla, & tunc assa haec assatione leui
& repone, & colora cum eo quidquid vis coloratione firma.
CAP. IX.
Accipe limaturae ferri faulec partes decem, atramenti Aegyptiaci quantum
est quarta pars limaturae, terantur & proijciantur in aceto vini albi distil¬
lato, & illud acetum ponatur ad Solem septem diebus, & tunc cola ipsum, et in
eo pone chalcanthi viridis vel colcotar rubei adusti si inueneris, sin autem, atra¬
menti Aegyptiaci ana ad vnam lib. aceti dicti, vnciam vnam duenec, id est vitrio¬
lum, alacar vel alabric, id est sulfur ana vncia semis (aliàs vncia tres) tere haec qua¬
tuor, & proijce in dicto aceto, & pone ipsum ad Solem septem diebus, & tunc
cola ipsum, & accipe de lapide lazuli in quo sunt venae aureae quantum volue¬
ris, & proijce ipsum tritum in dicto aceto, & decoque vel frange eum intus per
diem, & tunc in dicto aceto pone tantum salis armoniaci crystallini quantum
ipsum est, & misce bene totum terendo fortiter insimul: hoc facto, inhuma to¬
tum donec soluatur: & cum totum factum fuerit aqua clara rubea, rubifica cum ea
quidquid volueris colore firmo.
CAP. X.
Accipe de atramento Cyprino assato partem vnam, & tere ipsum cum qua¬
druplo sui aceti fortis, & distilla ipsum ab eo, et ita fac decies renouando
qualibet vice atramentum, et distillabitur rubeum sicut sanguis: quod si sic non
fuerit decima vice, reitera hoc toties donec id contingat: et inde rubifica quid¬
quid vis colore firmo.
Modus rubificandi rem aliquam ex dictis aquis.
Accipe rem quàm rubificare volueris & imbibe eam ex quacunque volue¬
ris praedictarum decem aquarum, & tunc assa eam, & impressionem faciet
aliquam in prima vice: deinde itera hoc opus donec fiat rubea vt hiacynthus.
Nota denique quòd spiritus rubificandi hoc modo debent prius esse sublima¬
ti albi, & corpora similiter debent esse calcinata alba, & tunc tinctura insepara¬
biliter in eis figetur.
Aqua rubea, à qua quatuor spiritus sublimati albi, rubei sublimantur.
Accipe salis communis, salis gemmae, salis armoniaci, aluminis iameni sepa¬
ratorum ana lib. i. salis alkali quantum de omnibus, vitrioli citrini sepa¬
rati lib. 5. ferri & aeris quae cum arsenico descenderunt albae limaturae ana
lib.