575
216 ARISTOTELES
non accenditur, & oleum quod ardet in perpetuum, & oleum permanens, &
oleum animalis rubeum: Occulta ergo ipsum, preciosius est enim omni pre¬
cio, quoniam si Lunam aut aliud corpus dealbatum in ipso ter ante coagula¬
tionem extinxeris efficietur optimus Sol. (Nota ex hoc oleo dupliciter posse
operari, scilicet ante congelationem in ipso extinctionem faciendo: & post con¬
gelationem de illo puluere super corpora fusa proijciendo). Cum hoc etiam
oleo ante suam coagulationem coagulatur arg. vium. cum quo eriguntur corpo¬
ra, & cum ipso retinetur omne volatile à fuga: Et hoc oleum occultauerunt Phi¬
losophi, & cum eo fecerunt ex crystallo fuso carbunculum, quia est oleum pe¬
netrans & colorans, & cum ipso cerantur corpora & spiritus calcinati ceratio¬
ne vltima ad rubeum: operare itaque cum eo, & lauda Deum, qui ipsum de¬
dit. Additiones.
Oleum benedictum sic facies: Accipe lateres rubenos quos nunquam teti¬
git aqua, & accende in igne donec igniti appareant, postea extingue eos in o¬
leo oliuarum, tere ad modum similae, & imple ex eis ventres distillationis vi¬
treatos, deinde praepara super ventres capita eorum, & luta iuncturas luto sa¬
pientiae ita vt non respirent, postea mitte super furnum distillationis, & non sit
velamen inter ventres & ignem, & intromitte ignem facilem sub ventribus do¬
nec distilletur rubeum vehementis rubedinis: custodiatur ignis ne accendatur
cum oleo, & non possit extingui &c. Alio modo.
Accipe tegulas nouas & ignias eas frustatim, & pone in vase plumbato stri¬
ctum os habente, & tunc pone intus oleum petroleon sicut inuenitur venale,
& bene cooperi ne inflammetur, & cum frigidum fuerit, pura, & accipe tegu¬
las praedictas extinctas, & iterum ignias bene & pone vt prius in oleum prae¬
dictum, & etiam de nouo si non sufficiat illud ad cooperiendum tegulas vt su¬
perabundet ad densitatem duorum digitorum: Tunc iterum depura oleum &
tegulas benè tere & pone in distillatorio fortissimo vitreo, & cum praedicto
oleo cooperi & distilla lento igne primò, postea fortissimo quantum habere
poteris, tunc facias ipsum oleum sic distillatum incombustibile sic: Accipe te¬
gularum saracenicarum minutissimè contritarum partes duas, calcis viuae be¬
ne tritae, & cribratae partem vnam, salis armoniaci bene triti partem dimidiam,
tosti salis partem dimidiam: sales bene misce, tunc incorpora cum isto puluere
praedictum oleum ita quòd non supernatet, sed sit parum madidum, ita quòd
pulueres dominentur, & quòd oleum non dominetur pulueribus, & pone in
vase vitreo & distilla primo lento igne, postea fortiori quo poteris: Et iterum in
nouis pulueribus distilla vt dictum est, & sic fac toties donec sit incombustibi¬
le, quod probabis ad candelam cum bombyce inuncto isto oleo, quod extin¬
guet candelam. Parua quantitas istius olei praeparati valet ad multam conge¬
lationem mercurij, & subitam introductionem omnium spirituum fixatorum.
Oleum album philosophicum: R. partem vnam calcis corticum ouorum, &
pone cum sex partibus albuminis ouorum: misce omnia simul. & pone ad dis¬
soluendum per septem dies autem plus: postea distilla in cineribus ad lentum ignem,
quovsque tota aqua sit distillata, deinde reitera illam distillationem super suas
faeces bene miscendo & distillando vt prius: Postea recipe quod in fundo di¬
stillatorij remanserit, & tere & imbibe cum aqua ex hoc distillata: & iterum di¬
stilla tot vicibus reponendo super suas faeces quòd nihil amplius distillet: sic re¬
peries in fundo vasis lapidem qui erit albus vt crystallus, quem serua: Deinde
recipe vncia sex salis armoniaci, & vncia sex olei ouorum septies distillati aut be¬
ne purgati, & vnc. sex lapidis albi supradicti: haec omnia misce insimul & tere
super marmor, & imbibe & sicca quovsque biberit totam aquam & oleum: Et
post¬