575
218 ARISTOTELES
duas noctes, donec vna pars medicinę ad latera vasis ascendat, et alia in fundo
eius figatur: et tunc dimitte infrigidari, et fracto vase, id quod ascenderit supe¬
rius tere fortiter et misce fortiter cum eo quod remansit inferius, et redde ei a¬
quàm suam quae ab eo distillauit, & assa totum igne mediocriter fortiori, scili¬
cet quam prius aliquantulum: & tunc iterum tere, & ad sublimandum vt prius re¬
mitte: & sic reitera sublimationem, contritionem & assationem paulatim vigo¬
rando qualibet vice assationem donec nihil penitus sublimetur, sed totum in
fundo vasis remaneat. Hoc facto tere totum illud quod in fundo erit, & imbi¬
be imbibitione rorida cum vnc. vna aquae praedictae, aliàs cum vncia vna olei
philosophici albi: & tunc pone totum ad descendendum in imbercatum (pu¬
to vas vel alembicum) & fac sub eo ignem fortem per diem vnum, & fortiorem per
alium, & tertio die fortissimum per tres dies & noctes, sicut est ignis fundendi:
tunc frange imbercatum & laminam vel frustum quod in eo inueneris cera vltima
ceratione in crucibulo tenui super ignem cum oleo albo philosophicò guttatim
proijciendo de ipso donec fundatur velocissimè vt cera, & tunc extrahe cruci¬
bulum ab igne: & cum infrigidatum fuerit, ex hac medicina pondus vnum super
50 aeris separati pone, & fiet argentum bonum cum Dei auxilio & eius virtute. Si autem
medicinam praedictam cum fixa est in fundo aludel, vel post descensionem ad sol¬
uendum posueris fiet aqua clara, & tunc ipsam coagulaueris in lapidem, & hunc
lapidem ceraueris cum oleo dicto in crucibulo super ignem, scias quod labor
tuus multiplicabitur. Et si postquàm soluta fuerit, ipsam semel ad minus per a¬
lembicum distillaueris, antequam coagules ipsam in lapidem, augmentabitur
adhuc eius bonitas & fructus laboris tui. Item si acceperis limaturae Lunae lib.
1. sulfuris & arsenici ana vncia 3. mercurij lib. semis & processeris, vt supra dictum
est, scias quòd operatio non tantùm valebit vt prius, & adhuc minus valeret si
minus de spiritibus apponeres.
Si autem hunc processum vis ordinare ad rubeum, tunc accipe spiritus su¬
blimatos & calcinatos rubeos, & aquam salis praeparati rubei, & oleum rubeum
& tunc procede per omnia vt dictum est: Et medicinam proijce super arg. se¬
paratum, & fiet aurum bonum: Et si loco limaturae Lunae, limaturam Solis posue¬
ris, adhuc operatio erit melior.
Compositio uerissimi Elixir ad album.
Accipe argenti viui praeparati albi lib. semis & solue ipsum in duplo sui aquae
salis armoniaci praeparati albi & soluti, & distilla per alembicum, & inde
imbibe lib. I. argenti viui soluti, calcinati, albi: & illam solue & distilla per alembicum
& inde imbibe sulfuris & arsenici sublimatotum & calcinatorum alborum ana
vncia 3. & iterum solue & distilla septies, quod est vltimum. Tunc coagula illud
distillatum, & tunc tere hunc lapidem, & rorando imbibe ipsum ex vncia tribus
olei praedicti philosophici (aliàs ex vncijs tribus aquae praedictae) & tunc fac i¬
psum descendere in kimiam, & cum descenderit fac sub eo ignem leuem duo¬
bus diebus cum suis noctibus, & post mediocrem duobus alijs diebus cum suis
noctibus, et fortissimum die vna cum sua nocte, et tunc infrigidari permitte,
et frange kimiam (est vas) et laminam crystallinam quam in fundo eius iuue¬
nies accipe, et tere ex ea vncia i.quam cera super ignem leuem in crucibulo te¬
nui cum oleo philosophico albo, proijciendo guttatim desuper donec funda¬
tur vt cera: dimitte ergo eam infrigidari, et tunc proba eam super laminam igni¬
tam, quia si se resoluerit velocissime vt cera sine fumo cerata est: sin autem reduc
ipsam ad crucibulum super carbones guttando desuper oleum praedictum gut¬
tatim donec sic contingat: Et tunc proijce ex ea pondus vnum super quinqua¬
ginta aeris saeparati, & fiet argentum optimum.
Si au¬