575
220 ARISTOTELES
blimetur in aludel donec de ipsa nihil ascendat, & post descendat et proceda¬
tur vlterius vt dictum est, ipsa melior et fortior erit, siue medicina sit ad album,
siue ad rubeum. Item si medicina post descensionem soluatur in aqua, et post
distilletur per alembicum semel ad minus, et tunc congeletur, et congelatum ce¬
retur cum oleo dicto, adhuc erit melior et fortior: fac ergo sicut volueris, quia
vltra Dei auxilium non posset aliud.
Rectificatio occulti lapidis.
Occultus noster lapis benedictus de re animata est sicut dixit Hermes:
Verum sine mendacio certum certissimum. Sublimabis subtile à spisso
suauiter cum magno ingenio, & ascendat à terra in caelum, iterumque de¬
scendat in terram, vsque dum bene rectificatum fuerit. Additiones.
Compositio Elixiriorum: Recipe auripigmenti praeparati & ter sublimati & tan¬
tundem mercurij purgati & sublimati ter, & tantundem calcis Lunae purgatae
& tantundem salis armoniaci purgati & sublimati ter, & misce has res insimul
super porfidum, & tere insimul & sicca ad Solem, deinde iterum tere & appo¬
ne de aqua tartari & tere bene & sicca ad Solem, deinde iterum tere, & pone
de aqua, & postea sicca, & ita fac decies aut duodecies quovsque facias quòd
sit vt vnguentum: & quòd partes adinuicem subtilientur terendo, imbibendo
& exiccando: Et si velis loco aquae tartari potes apponere aquam albuminis
ouorum, aut aquam sanguinis rectificatam, aut aquam Lunę aut stanni. Et post¬
quàm tu imbiberis & siccaueris tuam medicinam decies aut duodecies, vt di¬
ctum est, tere iterum & appone de aqua cum qua prius imbibisti quovsque sit
magis mollis quàm pasta, & pone in phiala vitri in vno vase terreo, quod vo¬
catur Solutorium, & claude bene cum panno lineo & terra aut pasta, et pone
in fimo equino bene calido, et cooperi circumquaque et dimitte tamdiu in fi¬
mo quovsqua totum dissoiuatur in aquam, et de septimo in septimum aut o¬
ctauum aut nonum renoua fimum calidiorem. Etsi vis fimum tuum calefacere
proijce desuper de aqua frigida et calefiet: Et ita fac de omnibus rebus quae
sunt fortes et durae ad resoluendum et conuertendum in aquam quando volue¬
ris eas resoluere. Etsi accideret quòd infra quatuor dies aut plus non vellent re¬
solui, pone super marmor et tere iterum bene, & pone iterum aquam desuper
et sicca ad Solem, et tere et appone aquam et sicca, et ita facias vt prius diximus:
Deinde pone ad dissoluendum in fimo vt diximus. Et si accideret quòd tua me¬
dicina exiccaretur, extrahe & tere, & pone aquam vt supra dictum est, & sicca
ad Solem vt dictum est: & hoc saepe quovsque materia sit bene oleaginosa: dein¬
de pone ad resoluendum vt dictum est supra Et quando fuerit dissoluta in aquam
pone phialam in vno distillatorio pleno cineribus vsque ad iuncturam cooper¬
culi, & sit phiala discooperta, & claude distillatorium & luta iuncturam: Postea
fac subtus paruum ignem velut cum fit aqua rosacea: & quod distillabitur reci¬
pe & serua, & facies ignem per 24 horas aut plus, quovsque medicina sit sicca
& quòd non videas plus de fumo exire per canalem distillatorij: tunc depone
ignem & dimitte infrigidari: Et est bonum quòd phiala vbi est medicina, ha¬
beat largum os, vt fumus inde melius possit exire propter phialam quòd non
rumpatur. Deinde remoue medicinam de phiala, & tere super marmor, & ap¬
pone desuper aquam quam tu inde distillasti, & tere bene & sicca ad Solem vt
prius, & pone ad resoluendum in fimo. Et si non fuerit satis de aqua ab ea distil¬
lata, appone de aqua de qua prius imbibisti quando primò posuisti ad dissol¬
uendum: Et scias quòd resoluetur in multo minori tempore quàm prius fece¬
rat. Et quando erit resoluta, pone in distillatorio & congela & sicca sicut prius
fecisti, & serua aquam quam inde distillabis: Deinde tere iterum, & pone aquam
desu¬