575
DE PERFECTO MAGISTERIO 221
desuper & exicca vt prius ad Solem, & pone ad resoluendum: & postea ad con¬
gelandum: & ita facias quater aut quinquies aut sexies quovsque totum sit fi¬
xum & expectans ignem: quia tantum poteris resoluere & congelare quòd ni¬
hil inde amplius distillabit, quando tu congelabis, & tunc dicitur esse fixum:
Et iam scias quòd quando tu resolueris tuam medicinam quater aut quinquies,
tu distillabis illam per filtrum, & postea pone in phiala vitri, & phialam pone
in vno potto pleno cineribus: & sit phiala clausa leuiter cum panno lineo, ita quo
fumus possit inde modicum exire, & fac desubtus lentum ignem subpotto per
diem & noctem aut plus, quovsque tua medicina sit in lapidem congelata album,
vt est crystallus, & serua: Sed nota quòd modus congelandi in distillatorio est
securior quàm alter. Et quando tua medicina est congelata, tere eam & pone
desuper oleum sanguinis aut ouorum rectificatum, aut de oleo communi di¬
stillato septies cum sale armoniaco & calce viua, aut de oleo trium specierum
(seu spirituum) aut de oleo albo Philosophorum: & non apponas multum de
illo: Et postea mitte simul de aqua cum qua imbibisti quando posuisti ad soluen¬
dum. Postea tere insimul & pone ad resoluendum vt prius, & postea congela.
Et quando erit congelata, tere de ea modicum, et calefac laminam cumpri, & po¬
ne de hoc puluere supra, & si fundatur desuper & dealbet laminam, tuum Eli¬
xir est completum: & si hoc non faciat, tere iterum tuam medicinam, & pone
in crucibulo super ignem, & appone desuper quinque autm sex guttas alicuius
oleorum ante dictorum, & toties facias quovsque videris signum dictum, & ita
serua. Et nota, quòd si pluribus vicibus resolueris medicinam, etiam plus vale¬
bit plutes partes tingendo: Et potest fieri istud Elixir absque calce argenti, sed
non tantum valebit, sed citius fit, quia citius resoluitur sine illa calce: & illud pro¬
ijcitur supra cuprum praeparatum & conuertit in Lunam.
Alia compositio Elixirij: Recipe partem vnam auripigmenti praeparati & subli¬
mati ter, & tantum mercurij, & tantum sulfuris praeparati & sublimati ter, & te¬
re bene, & pone desuper de aqua salis armoniaci praeparati & sublimati ter, &
imbibe & incera & exicca ad Solem: & ita fac decies aut duodecies aut plus,
quóvsque bibant suum pondus de sale armoniaco quinquies aut sexies. Dein¬
de ponèe ad dissoluendum vt diximus, & renoua fimum ad tres, quatuor aut quin¬
que dies, aut in tribus septimanis: Et quando erunt resoluta, congela in distilla¬
torio in cineribus, & postea imbibe cum aqua quae inde exierit distillata, & cum
aqua salis armoniaci vt prius, & tere bene, & incera & sicca ad Solem pluries,
& pone ad dissoluendum, deinde congela vt prius: Postea tere & pone aquam
desuper, quae inde erit distillata, & de oleo trium specierum, aut dè oleo albo
Philosophorum, & tere bene & pone ad soluendum, deinde congela vt prius,
& habebis in fundo vasis lapidem album: & apponem desuper de oleo dicto septem
aute octo guttas, & pone ad soluendum, deinde ad congelandum.
Alia compositio Elixirij quae dicitur melior: Recipe lib.i. calcis Lunae praepara¬
tae, & tres vncias sulfuris praeparati & sublimati ter, & tres vnc. auripigmenti
praeparati & sublimati, & lib. mercurij praeparati & sublimati, & tere bene om¬
nia simul, & appone aquam salis armoniaci praeparati & sublimati, & exicca su¬
per paruum ignem carbonum & cinerum, & quando fecerint magnum fumum,
remoue patellam ab igne, & pone longè ab igne: sed melius valeret siccatum
ad Solem. Et quando erunt omnia sicca tere & pone in distillatorio & facias
paruum ignem quovsque tota humiditas sit inde distillata, quam serua. Postea
fac fortem ignem quasi sublimationis, & facias ignem tribus diebus et tribus
noctibus, et tunc sublimabitur vna pars illius medicinae, et alia remanebit in¬
fundo: Dimitte omnia infrigidari, et tere omnia simul, scilicet quod sublimatum
T 3