575
222 ARISTOTELES
est, & quod remansit in fundo, & pone cum aqua quae exinde distillata est, &
sicca modicum, & postea pone ad sublimandum vt prius, & toties sublimabis
hoc modo quòd tota medicina remanebit in fundo, & quòd nihil amplius de
ea sublimetur: Deinde tere & incera, pone desuper vnam vncia aut duas de o¬
leo Philosophorum albo, & pone in descensorio et fac descendere vt fecisti au¬
ripigmentum. Et facias primo die subtus paruum ignem, et secunda die fac
fortiorem, et tertia die fac fortissimum quasi esset ignis fusionis cupri. Et ita di¬
mitte infrigidari, et reperies in coopertorio descensorij lapidem album, quem
recipe et tere et pone in crucibulo super ignem, et proijce desuper duas aut tres
guttas olei albi Philosophorum quovsque fundatur vt cera: Tunc depone cru¬
cibulum ab igne, et tuum Elixir est perfectum: et de hoc proijce vnam partem
super quindecim cupri praeparati, et totum erit argentum. Etsi vis ampliare vir¬
tutem tui Elixirij, tere iterum bene, et pone desuper de aqua salis armoniaci
praedicti, et duas autm tres guttas olei albi Philosophorum, et pone ad dissoluen¬
dum, deinde congela vt praedictum est, et serua: Et poteris proijcere super 80.
aut 100. sed experiaris.
Alia compositio Elixirij. Recipe lib. i. mercurij sublimati & imbibe terendo cum
aqua salis armoniaci & sicca: Deinde tere & pone duplum sui ponderis de aqua
salis armoniaci, & pone ad dissoluendum per octo dies, deinde distilla per di¬
stillatorium & pone in illa aqua duas vncias auripigmenti sublimati, deinde
pone ad dissoluendum et congelandum septies aut plus aut ter vel quater, et
vltimò congela in lapidem durum, deinde tere et pone desuper de oleo albo
Philosophorum, et fac descendere in descensorio, et facias paruum ignem per
duos dies et duas noctes, et vltima die ita fortem sicut ad fundendum cuprum,
postea dimitte infrigidari, et tu reperies in vase lapidem crystallinum: de quo
accipe parum et tere et pone in crucibulo super ignem, et proijce desuper duas
aut tres guttas olei albi Philosophorum quovsque fundatur vt cera, et dimitte
infrigidari, et pone de illo modicum super laminam calidam ferri aut aeris, et si
fundatur absque fumo bene est: si non, tere iterum & pone in crucibulo, & pro¬
ijce desuper de oleo dicto quovsque signum iam dictum appareat: & proijce
vnam partem super quinque cupri praeparati, & efficietur Luna. Et si velis dis¬
soluere aut distillare & congelare semel aut bis, augmentabitur virtus Elixirij.
Alia compositio Elixirij: Recipe lib. semis calcis Lunae praeparatae, & totidem mer¬
curij lauati non sublimati, & pone calcem super mercurium, quovsque biberit
totam calcem, & fiat sicut butyrum, & nihil sentias ad digitum, quin totum
sit molle, deinde laua cum aceto & sale pręparatis, quovsque acetum exeat cla¬
rum, postea proijce desuper aquam calidam quovsque extraxeris salem, & aqua
exeat vel efficiatur dulcis, deinde dimitte siccari, & quando siccum fuerit pone
cum duabus vncijs auripigmenti bene sublimati, & tantundem sulfuris bene
sublimati, & terè insimul quovsque totum misceatur in vnum, & appone septem
aut octo vncias aquae salis armoniaci purgati & sublimati bene, & pone in di¬
stillatorio & cooperculum desuper, & facias subtus paruum ignem quovsque
tota humiditas inde exierit, quam serua: Deinde fac fortem ignem quasi subli¬
mationis, quovsque totum sublimetur, et dimitte totum infrigidari, et quod in¬
uentum fuerit in coopertorio tere cum eo quod remansit in fundo vasis, & de
super pone aquam quae inde distillauit, & tere bene iterum & pone adhuc in
distillatorio, & inde distilla aquam ad lentum ignem, & fac post magnum ignem
qualis est sublimationis, & misce sublimatum cum faecibus & tere & imbibe cum
aqua & sublima vt prius quovsque nihil plus sublimetur. Deinde tere & appo¬
ne de oleo albo Philosophorum in crucibulo super ignem, & proba super lami¬
nam