575
DE PERFECTO MAGISTERIO 223
nam ferri calidam aut cupri, quovsque fundatur vt cera, & erit completum: v¬
na pars super quindecim cupri, & per iteratam solutionem & congelationem
augebitur virtus eius. Hactenus additio.
Compositio aquae uitae simplicis & rectificatio eiusdem.
Occulti igitur lapidis albi recentis quantum vis assume, quem subtiliter
commisces in vitreata scutella & commollies sine omni re alia ibique fer¬
mentari per diem & noctem dimitte: deinde in vase vitreo bene sigilla¬
to, vt non respiret ad humandum per 21 dies pones, ita quòd singulis hebdo¬
madis renouetur fimus. Completo itaque hoc numero, pone de lapide lib.
semis in aludel vitreo, alembico superposito cum suo recipiente bene sigillato
cum luto magisterij vt non respiret, & pone aludel super laterem (potius larem)
praeparatum cum suis vasis aqua & cinere mediante vt scis, & fac à principio
ignem leuem per tres horas: Postea vigoretur ignis paulatim vsque dum tota
aqua eius candida distilletur. Hanc autem aquam vocauerunt Philosophi sal
armoniacum, argentum viuum, lac virginis, aquam vitae, & aquam penetrantem & se¬
renantem, ac domum illuminantem. Haec enim aqua candelas accendit & om¬
nes oscuritates fugat à domo in qua rectificata fuerit vsque in finem cum tota
sua substantia, id est ipsamet et oleo eius, et igne & terra calcinata sicut scis. Di¬
stillata autem huius aqua prima vice vt dictum est, inhuma iterum eam per v¬
nam hebdomadam vt dictum est, tunc distilla iterum per alembicum vt prius, et
sic itera tribus vicibus: Hoc facto distilletur iterum sine inhumatione tribus vi¬
cibus cum cinere sine aqua. Postquàm autem huiusmodi aqua septies distilla¬
ta fuerit, proba aliquantulum de aere ignito ad modum scilicet nummorum ex¬
tinguendo tribus vicibus in ipsa, quia si dealbentur intus & extra, bene est: &
si non, reduc eam ad primum opus, donec sic contingat: Et tunc serua eam in va¬
se vitreo bene sigillato cum cera¬
Olei rectificatio.
Simili modo oportet vt rectificetur eius oleum cum humatione & distilla¬
tione itavt fiat album: cum probatione aeris similiter, vt dealbetur in eo: et
tunc serua ipsum ad partem in vase vitreo bene sigillato. Ignis verò rema¬
nebit in fundo vasis siccus & niger, quem seorsum repone in vase vitreo be¬
ne concluso.
Rectificatio terrae.
His peractis, exteriora lapidis à tela purgabis, & in vitreato vase bene co¬
cto & nouo vndique argilla circumlutato diligenter cooperculo terreò
cooperto, in quo scilicet cooperculo sint tria foramina parua, repone: &
in furno figuli octo diebus dimitte, vt niuis candorem assumat. Huius calcis par¬
ti vni sex partibus aquae praedictę adiunctis vas vitreum vsque ad duas partes
impleatur alembico superposito cum suo recipiente, & clausis iuncturis cum
luto magisterij ita vt non respiret, ipsumque in alio vase fictili ferreo, cribrato ci¬
nere pleno reconde: deinde in alio vase cum aqua ponatur, & subijce lentum
ignem (nota hunc distillationis modum quia singularis est et lentissimus) per
totam hebdomadam, vel vsque dum nihil aquae vitae distilletur: Postea die v¬
na & nocte refrigerari dimitte, & inuenies in fundo vasis laminam crystallinam,
cui redde ei aquam suam, quae ab ipsa distillata est, vsque dum eam totam ebi¬
berit: & tunc serua eam ad partem vsque dum dicam tibi. His peractis, accipe
salem armoniacum sublimatum ter & solutum & distillatum per alembicum, &
coagulatum, & iterum solutum & distillatum & coagulatum, & itera tertia vi¬
ce: Et si solutum fuerit septies cum aqua vitae, & distillatum & coagulatum qua¬
libet vice, & in fine resolutum in aqua, soluit omnia corpora calcinata, limata,
T 4