575
224 ARISTOTELES
& etiam combusta: & spiritus omnes calcinatos & sublimatos solutione mira¬
bili in crucibulo super ignem in vna hora cum Dei auxilio & eius virtute.
Compositio aquae uitae completae & perfectae.
Componamus aquam nostram philosophicam cum Dei adiutorio, & e¬
ius virtute. Recipe de aqua salis armoniaci soluti & distillati ter ad minus vn¬
cias sex, olei praedicti rectificati vt dictum est vnc. sex (vel septem) misce
haec duo, & inde imbue super porfidum vel super tabulam vitream vnc. sex de
praedicta lamina paulatim donec totum ebiberit: & cum totum absorbuerit, di¬
mitte fermentari in simili vase vitreo tribus diebus: quarto autem die proijce
hoc ceratum in duabus libris aquae vitae praedictae in solutorio positae, & sigil¬
la os bene ita vt non respiret: & inhuma per quindecim dies: & decimasexta
die inuenies laminam solutam in aquàam albam vt lac. Et haec est aqua vitae com¬
pleta, & oleum Philosophorum vel philosophicum, & aqua penetrans & sere¬
nans, candelas accendens, & domum illuminans, per quam omnes Philosophi
sustentati sunt. Et cum hac aqua retinetur omne volatile à fuga, scilicet mercu¬
rius, sulfur, arsenicum, & aquila: mercurium dico sulfurem & arsenicum sublima¬
ta & calcinata: quae omnia quomodo fiant, dictum est superius.
Additiones.
Rectificatio olei communis ad incerationem spirituum & ingressum facien¬
dum. Recipe olei communis quantum vis, & cum calce viua optime confice vt sit
vt farinatum: & quidam ponunt de sale commuui & sale tartari, & ita per duos dies
dimitte, postea per alembicum distilla, & renoua super ipsum distillatum calcem
& distilla quater donec non comburatur.
Alij faciunt prius bullire oleum cum multa quantitate aquae, & ita immun¬
ditia descendit ad fundum: deinde colant oleum quod natat superius, & po¬
nunt cum, calce viua in vase ad distillandum, & distillant semel, & seruant in
vase clauso.
Oleum incombustibile ad incerandum Elixir ad album: Recipe mercurij fixati
per circulationem cum aqua lapidis occulti albi rectificati à calce corticum, &
pone in furno resolutorio cum tertia parte aquae mercurij, & die quarta dissol¬
uetur in oleum album fixum incombustibile, et non rectificatur alio modo, ni¬
si quòd aqua separatur per distillationem, & oleum manet in fundo vasis, quod
non potest distillari nisi cum maximo labore causa suae fixationis, quia repu¬
gnat et perseuerat in et contra ignem: et cum hoc oleo potest fixari omnis mer¬
curius sublimatus, et dissoluit omnia corpora, quia est ex natura metallina: Et
cum eo incerantur magna Elixiria: et bene seruetur in loco calido iuxta ignem
quia est naturae calidae: ergo si poneretur in loco frigido congelaretur in durum
lapidem fusibilem similem marmori albo, qui postea non posset dissolui nec ve¬
nire ad talem distemperantiam causa suae infrigidationis.
Nota quòd fit quaedam distillatio olei cum virgis paruis positis in fundo cu¬
curbitae, & attingunt summitatem, & ascendit oleum per virgas illas superius,
aliter non ascenderet: & debent esse virgae paruulę & decorticatae: & credo quod
de ista distillatione loquitur Aristoteles cùm dicit, Modò scias quòd olei distillatio
fit secundum tres modos: et est in cap. de L. maiori.
Sed scias quòd Rasis certè loquitur de illa distillatione cum virgis myrti,
in suis libris de 70 & de 30 verbis: dicens in libro de 70: Sic etiam oleum, dum
aliena sequaris vestigia, manabit.
Composi¬