575
DE PERFECTO MAGISTERIO 225
Compositio Elixirij Benedicti.
Componamus igitur Elixir nostrum benedictum cum Dei auxilio & eius
virtute. Recipe mercurij sublimati & calcinati lib. 2 sulf. & arsenici sublimato¬
rum & calcinatorum ana lib.I. & de aqua animalis philosophicè composita,
& rectificata iam dicta vncia 13. & de huius aqua imbibe spiritus praedictos pau¬
latim super porfidum aut in paropside vitrea quae melior est cum pistello vitreo
donec totum bibit: & cum hoc factum fuerit, pone totum illud in aludel ad subli¬
mandum alembico superposito cum suo recipiente & bene sigillato cum luto ma¬
gisterij, vt nullo modo respiret: & tunc pone aludel super athanor, & fac de¬
subtus ignem leuem de carbonibus, donec tota humiditas in recipientem cecideritur
postea vigora ignem mediocrem quasi per sex horas, & tunc sine vas infrigidari, &
cum infrigidatum fuerit, quod intus est extrahe & pone in paropside vitrea: & si
aliquid de ipso supereleuatum fuerit, reduc superfęces suas cum pistello vitreo sua¬
uiter, & reddendo sibi totam aqua, quae ab eo distillata est: Et postea da ei potan¬
dum alias 13. vncia aquae philosophicae praedictę, & cum totum biberit, remitte ad
sublimandum vt prius: quòd si pigritauerit ad surgendum vel bibendum, assa ipsum
in aludel cum ampliori ore semper alembico superposito cum suo recipiente & be¬
ne sigillato, quod non respiret, & hoc fac cum lento igne donec totum ebibat, & tunc
sublima vt prius fecisti: tertia vice reduc super si aliquid eleuatum fuerit, & da ei
ad bibendum alias 13 vncia aquae praedictae, & redde ei aquam suam similiter vt pri¬
us suauiter terendo donec totum biberit, & tunc sublima vt prius. Quarta autem
vice redde ei aquam suam tantum, & sublima vel distilla, & hoc ex tunc fac toties
semper reddendo ei aquam suam quae ab eo distillat tantum, & reducendo inferius
quod superius eleuatur si aliquid sit, donec inde penitus nihil distilletur. Et cum
ita factum fuerit, inuenies in fundo vasis laminam crystallinam stantem, penetran¬
tem, profundantem, tingentem, & permanentem: cuius vna pars si super 50 partes
Veneris proiecta fuerit, ipsam in verissimum argentum transmutabit. Hérmes dixit in
secreto suo vnum super mille. Rogo te per foedus Domini ne hoc secretum alicui
ostendas nisi filio nostro: Et quicunque de hoc arcano secreto dignus fuerit, no¬
ster erit filius: & Deus alleuiet super te. Tu autem cum exaltatus fueris super
omnes circulos mundi huius Lunaris, memento visitare & distribuere paupe¬
ribus & pupillis, viduis, & similibus, & eis succurrere in tribulatione eorum,
vt valeas in die iudicij audire verbum Domini promissum, Venite benedicti
patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: infir¬
mus fui, nudus fui, sitiui, & omnia necessaria dedisti mihi cùm visitasti pupillos
& viduas, & his similes propter nomen meum: centuplum accipies, & vitam
aeternam possidebis. Amen.
Explicit liber Perfectionis.
Ordo libri huius breuiter talis est:
Primò rationes huius artis abundè describit octo capitibus primis.
Secunda pars de Metallorum generatione singulatim capitibus 6.
Tertia pars de Separatione metallorum & mineralium cap. 18.
Quarta pars, Praeparationes omnium metallorum & mineralium aut fossilium cap. 43. Vbi alia etiam
praeparantur quae ad opus conueniunt. &c.
Quinta pars, Olea philosophica parare docet pro Elixiri complendo, capit. 4.
Sexta pars continet rationem componendorum Elixirium ex praedictis speciebus praeparatis: Item compo¬
sitiones aquae uitae philosophicae, rectificationes omnium elementorum, & tandem compositionem Eli¬
xirij Benedicti.
Singulis partibus additiones positae sunt optimae, ad doctrinae abundantiam.