575
226
LIBER MAGISTRI [sic] IOANNIS DE RVPESCISSA
DE CONFECTIONE VERI LAPIDIS PHILOSOPHO¬
rum clarè & absque quacunque palliatione, editus ab eo viro vtique à
Deo illustrato, quem libellum composuit ad hoc diuina prae¬
monitus reuelatione.
PRACTICA.
NATVRA seu materia lapidis est res vilis precij, vbique repe¬
ribilis: quia est aqua viscosa, cum sit argentum viuum commune sicut ex¬
trahitur de terra. Et quia aqua viscosa scilicet argentum viuum genera¬
tur in latrinis, dixerunt aliqui, quòd in locis vilibus reperieba¬
tur: Et multi bestiales non intelligentes intentum Philosopho¬
rum, ipsum ad literam in stercoribus quaesiuerunt. Haec autem
natura operatur aliquid, amouendo scilicet terrestreitatem, quàm habet, & a¬
liquid apponendo, scilicet sulfur Philosophorum: quod non est sulfur vulgi, sed
est sulfur inuisibile, tinctura rubedinis: Et ego nominabo tibi eum nomine suo
& certè est spiritus vitrioli scilicet Romani. Et istae duae praeparationes fiunt si¬
mul sic: Recipe salis petrae & vitrioli Romani ana lib. duas, & tere eas subtiliter, &
in patella ferrea mouendo, desicca ad ignem lentum aliquantulum, vt aquea
humiditas recedat: deinde Recipe lib.i.mercurij de minera extracti, & non de plum¬
bo facti, & volue ipsum in corio leporis, & sparge ipsum super materiam prae¬
dictam calidam aliquantulum, quia seminabitur, et exibit, et mundificabitur
transeundo per poros corij praedicti vt non appareat in eo. Et pone totum in
vase aludel (seu alembico) ad sublimandum primò cum lento igne, donec hu¬
miditas per foramen capitis vasis recedat aliquantulum, quod cognosces cum
gladio, si positus super foramen non recipiat ex fumo ascendente humorem:
postea claude foramen cum luto sapientiae: sed tutius est vt ante materia paulu¬
lum desiccetur, & in aludello nullum sit foramen, & fortifica ignem per duode¬
cim horas, & in fine da fortiorem ignem, vt bene totus mercurius sublimetur,
et extrahe ipsum album sicut nix est. In isto autem opere fecisti duo: Primò enim
purgasti ipsum à terrestreitate & nigredine ac humiditate maxima, quae vndi¬
que currit, & coagulasti eum, & reduxisti album vt nix, & contribilem & misci¬
bilem & aptum ad digestionem in stufa sicca: & aptasti eum ad reducendum
in aquam provt inferius apparebit. Secundò, postea misisti in ipsum sulfur inui¬
sibile Philosophorum, quod est tinctura rub edinis, & spiritus vitrioli Roma¬
ni: & est ibi miraculum maximum: quia cum spiritus ille inuisibilis habeat tin¬
cturam rubedinis, tamen coagulat mercurium in sublimatione in albedine ni¬
mis. Et hoc est quod multi maximi Philosophorum scripserunt, quòd lapis fit
ex mercurio & sulfure, quod non est sulfur vulgi, sed sulfur Philosophorum. Et
de praedicta praeparatione, sublimatione, & operatione dixit magister Arnol¬
dus de Villanoua in Tractatu parabolico de maiori edicto, Nisi granum fru¬
menti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum
fuerit, multum fructum affert. Intelligas per granum frumenti in terra mortifi¬
candum, mercurium mortificandum in terra salispetrae & vitrioli Romani: &
ibi mortificatum, & cum igne sublimatum multum fructum affert, nempe lapi¬
dem magnum, quem omnes Philosophi quaesierunt. Signum autem quod spi¬
ritus vitrioli incorporetur mercurio est, quia licet mercurius sublimatus mul¬
tas faeces terreas dimittat in terra, tamen si posueris libram vnam, tantundem
rehabebis: sed hoc esset impossibile, nisi quòd mercurius albior niue secum tra¬
xit