DE
CONFECTIONE
VERI
LAPIDIS
227
xit
purissimum
spiritum
vitrioli
praedicti,
quod
est
inuisibile
sulfur.
Demonstra¬
tur
autem
spiritus
inuisibilis
vitrioli
ad
sensum
per
ingenium
sic:
Recipe
acetum
&
in
eo
extingue
ferrum
quatuor
vicibus:
Deinde
pone
ibi
mercurium
sublima¬
tum
&
tritum
per
vnam
noctem,
in
crastino
distilla
acetum
per
linguas
bis
vel
ter
donec
sit
clarum,
post
mitte
in
ampulla
vitreata
ad
ignem
lentum,
&
amo¬
ue
cappam
nigram
ferream,
quae
eleuabitur,
&
post
purgationem
da
ignem
&
euapora
acetum
&
remanebit
ibi
spiritus
vitrioli
in
fundo,
de
colore
flo¬
ris
gaudij
amoenissimo
supra
modum
si
experto
credatur:
Et
ita
habebis
ad
partem
mercurium
mortuum
effectum,
&
ex
alia
parte
sulfur
inuisibile
su¬
pradictum.
Quare
mihi
est
monstratum,
quòd
mercurius
per
vitriolum
subli¬
matus,
secum
portat
spiritum
eius,
quia
sulfur
inuisibile
lapidis
tinctura
appel¬
latur.
Nam
de
mercurio
sine
vitriolo
sublimato,
non
poteris
extrahere
spiritum
praedictum.
Haec
est
operatio
prima.
SECVNDA
OPERATIO
Secunda
operatio
huius
artis
est,
Ab
illo
mercurio
sublimato,
qui
est
albus
vt
nix,
extrahe
spiritum
eius
qui
à
quibusdam
magnis
Philosophis
quinta
essentia
clamatur,
quia
spiritus
ille
est
incorruptibilis
ferè
vt
caelum,
licet
sit
non
fixus
volatilis,
quia
sic
est
necesse:
extrahatur
enim
haec
quinta
essentia,
hoc
est
spiritus
mercurij
ab
illo
supra
sublimato
sic:
R.lib.i.salispetrae
&
tantundem
vitrioli
Romani,
et
extrahe
aquam
fortem,
&
terè
mercurium
supra
sublimatum,
&
dissoluè
eum
in
illa
aqua
forti
supra
cineres
calidos
in
amphora
vitri
clausa
per
duodecim
horas:
quod
si
non
dissoluatur
pone
intus
de
sale
armoniaco
se¬
ptem
partes
aquae
vel
plus:
&
hoc
est
maximum
secretum
in
arte:
(N.
si
in
prin¬
cipio
sumatur
sal
nitrum
pro
sale
petrae,
puto
fore
melius.)
Appone
ergo
cor
tuum
ad
ipsum,
et
post
dissolutionem
pone
in
vrinali,
et
desuper
alembicum,
et
mitte
super
ignem,
et
distilla
aquam
fortem,
quam
recipe,
et
post
totalem
di¬
stillationem
continua
ignem,
et
ascendet
per
latus
vrinalis
spiritus
mercurij:
et
haec
est
quinta
essentia
albior
niue:
in
fine
fortifica
ignem,
et
totum
ascendet:
Deinde
aperi
vas,
et
extrahe
quintam
essentiam,
et
inuenies
in
fundo
vasis
fae¬
ces
combustas
et
nigras
à
spiritu
mercurij
separatas.
In
hac
autem
operatione
fecisti
duo:
Primò
separasti
illud
quod
in
albo
mercurij
separato
erat
terrenum
corruptibile
et
imperfectum:
totum
enim
combussit
illud
aqua
fortis:
Et
est
mi¬
rum
valde,
quòd
de
re
alba
vt
nix,
possit
extrahi
res
terrestris
et
nigra.
Secun¬
dò
imbibisti
intra
spiritum
mercurij
amplius
de
spiritu
vitrioli,
qui
est
in
aqua
forti:
et
hoc
est
quod
in
prędicto
tractatu
dixit
magister
Arnoldus,
dicens
sic:
Bibat,
bibat,
bibat
quantum
bibere
potest
per
duodecim
horas,
(N.
vices)
quia
mercurius
dissolutus
est
in
aqua
vitrioli,
hoc
est
de
sulfure
inuisibili,
quam
ha¬
bet:
Et
haec
dissolutio
fit
in
duodecim
horis.
Secundò
dissolue
spiritum
mercu¬
rij
in
aqua
forti,
&
sublima
vt
prius,
&
remanebunt
in
igne
faeces
non
tot
vt
prius
Tertiò
reitera
opus,
&
nihil
de
nigris
faecibus,
aut
parum
inuenies,
&
tunc
ha¬
bebis
perfectè
quintam
essentiam
materiam
lapidis
secundariò
praeparatam,
in
corruptibilem,
volatilem
non
fixam,
et
niue
albiorem.
TERTIA
OPERATIO
Recipe
praefatum
mercurij
spiritum
separatum
seu
eius
quintam
essentiam,
&
tere
mundissimè
super
lapidem,
&
pone
puluerem
in
vase
vitreo,
&
mit¬
te
in
furno
Philosophorum
in
stufa
sicca
ad
digerendum,
provt
quidam
volunt
nominare:
licet
alij
dicant
ad
calcinandum
ad
ignem
lentum
de
carbo¬
nibus
factum
per
octo
dies,
vel
plus,
quem
furnum
fortasse
inserius
describam
vel
alibi
inuenies:
Ibi
enim
decoquitur
vt
possit
dissolui
in
aquam:
quoniam
quando
aliter
dissolueretur,
nec
opus
perficeretur.