575
PHILOSOPHIAE. 239
éam fieri absque corpore suo cum coniuncta est, & factum est vnum perma¬
nens: Non est enim philosophorum solutio aquae iubilatio, sed corporum in
aquàm solutio seu conuersio ex qua primò creata fuerunt, vt videlicet in mer¬
curium, prout gelum conuertitur in aquam liquidam ex qua prius fuit. Ecce per
Dei gratiam vnum elementum quod est aqua, & ipsius corporis in aquam
liquidam reductio. Secundum verbum est, quòd ex aqua fit terra leni de¬
coctione totiens reiterata, donèc nigredo superemineat: Nam vt dicit Aui¬
cenna in titulo de Humoribus, Calor agens in humido corpore primò gene¬
rat nigredinem, vt est videre iu calce quae apud vulgum fit. Ideo dicit Me¬
nabdes, lubeo posteros facere corpora non corpora per dissolutionem, & in¬
corporea corpora per suauem decoctionem: in qua summè cauendum est,
ne spiritus conuertatur in fumum, & euanescat per nimium ignem. Vnde
Maria dicit, Custodi ipsum, & caue ne fugiat aliquid in fumum. Et sit mensu¬
ra ignis caliditas solis Iulij mensis, vt ex suaui & longa decoctione inspissetur
aqua, & fiat terra nigra. Sic ergo habes aliud elementum quod est terra. Ter¬
tium verbum quod praecessit, est terrae mundificatio. Vnde dicit Morienes,
Haec terra cum aqua sua putrefit & mundificatur: quae cum mundata fuerit, au¬
xilio Dei totum magisterium dirigetur. Hermes quoque ait, Azot & ignis la¬
to nem abluunt, & nigredinem ab eo auferunt. Ideò dicit Philosophus, Deal¬
baete latonem, & liberos reponite, ne corda vestra rumpantur. Haec est enim
compositio omnium sapientum, & etiam tertia pars totius operis. Iungite er¬
go, vt dicitur in Turba, siccum humido id est terram nigram cum aqua sua, & co¬
quite donec dealbetur. Sic habes aquam & terram per se, & terram cum aqua
dealbatam. Quartum verbum est, quòd aqua quae cum terra fuerit inspissata
& coagulata, ascendat sublimatione. Sic habes terram, aquam, & aerem. Et
hoc est quod dicit Philosophus, Ipsum dealbate, & cito igne sublimate, quo¬
vsque ex eo exeat spiritus quem in eo inuenies, qui dicitur auis aut cinis Her¬
metis. Vnde & Morienes ait, Cinerem ne vilipendas, nam ipsa est diadema
cordis tui, & permanentium cinis. Et in libro Turbae dicitur, Ignis regimen au¬
gmentate: & per albedinem peruenitur ad cinerationem, quae dicitur terra cal¬
cinata. Vnde dicit Morienes, In fundo remanet terra calcinata, quae est natu¬
rae igneae: Et habes in praedictis proportionibus quatuor elementa nempe
aquàam dissolutam, terram dealbatam, aerem sublimatum, & ignem calcinatum.
De istis etiam quatuor elementis dicit Aristoteles in libro de Regimine princi¬
pum ad Alexandrum, cum habueris aquam ex aere, & aerem ex igne, & ignem
ex terra, tunc plenam habebis artem philosophiae. Et hic est finis primae composi¬
tionis, vt Morienes dicit. Nunc ad secundam compositionem transeamus, quae
habet inspirare, tingere, & viuificare primam compositionem. Vnde dicit Calin¬
dus philosophus, Nemo vnquam potuit, vel postea poterit tingere terram foliatam
nisi cum auro. Ideò pręcipit Hermes dicens, Seminate aurum vestrum in terram
albam foliatam, quae per calcinationem facta est ignea, subtilis, & aerea:
In istam ergo terram aurum seminamus cum tincturam auri illi imponi¬
mus. Sed nunquam aurum potest perfectè aliud corpus tingere quàm sei¬
psum: Certè hoc non potest nisi perficiatur arte. Vnde ait Raimundus
Quanuis hic lapis noster iam in se tincturam naturaliter contineat: nam in
corpus magnesiae creatus est perfectè, per se tamen non habet nisi perficia¬
tur arte & operatione. Geber dicit in Operatione radicum, Ad hoc fit opera¬
tio, vt melioretur tinctura auri in auro plus quàm est in sua natura: & etiam
vt fiat Elixir iuxta sapientum allegoriam id est compositum ex speciebus limpi¬
dum condimentum, antidotum & medicina omnium corporum curandorum
purgan¬
Coagulatio.
Mundatio.
Sublimatio.
Tinctio.