575
Solutio.
238 DE THESAVRO
Falsum autem modum in verbis liquidis posuerunt: quem modum et eius
errores cum suis causis dicere praetermittam. Sed carissime audi & intellige, &
Deus tuum illuminet intellectum. Scito quòd scientia nostra est scientia qua¬
tuor elementotum, et temporum, & qualitatum, et eorum ad inuicem conuersio: et
in hoc omnes philosophi conueniunt. Et scito quòd in omni re sub caelo sunt
quatuor elementa, non per visum, sed per effectum. Vnde Philosophi sub vela¬
mento scientiae elementorum, scientiam istam tradiderunt, & operati sunt: sed
non intelligentes literam operationis, haec omnia in sanguine, capillis & ouis,
nec non & multis alijs truffis tentauerunt, et ego tentaui, et in stuporem fui
redactus. Et ideò tanquam de scientia desperatus, magisterium postposui: aliàs re¬
probaui imbecillitate proprij intellectus. Ad me ipsum tamen postea reuertens
tandem cum Auicenna cogitare coepi, Si haec res est, quomodo est? Et si non est
quomodo non est? Sciui igitur quod omnium metallorum materia & spermalest
mercurius decoctus et inspissatus in ventre terrae, calore sulfureo, ipsum deco¬
quendo, & secundum varitatem sulfuris & eius multiplicitatis diuersitatem, di¬
uersa metalla procreantur in terra. Ipsorum enim prima materia est vna & ea¬
dem: ipsa tamen differunt sola actione accidentali, & in decoctione maiori vel
minori, temperata vel intemperata, adurente vel non adurente: sic concorditer
asserunt omnes philosophi. Certum quippe est omnem rem esse ex eo vel de
eo in quod resoluitur: nam gelu conuertitur in aquam mediante calore: Clarum est
ergo ipsum primò fuisse aquam: sic et omnia metalla conuertuntur in mercu¬
rium, ergo ipsa prius fuerunt ex mercurio: modum autem conuertendi ipsa in mer¬
curium, inferius ostendam. Hoc autem supposito, soluitur dictum Aristoteles dicentis
quarto Meteororum, Sciant ergo artifices Alchimię, species metallorum permu¬
tari non posse. Et hocverum est, nisi ipsa (vt sequitur) reducantur in primam mate¬
riam. Reductio verò ipsorum est facilis et possibilis ad inuicem: nam omne cre¬
scens & nascens multiplicatur, vt patet in omnibus plantiset arboribus & anima¬
libus: nam ex vno grano mille procreantur grana: & exvna arbore mille procedunt
ramuli, & ab vno homine omne genus hominùm procreatur: sicut vnunquod¬
que augetur ex sua specie, sic et metallum potest per consequens ex se augmen¬
tare suum metallum. Et non est differentia vt dicit Aristoteles vtrum haec fiant in or¬
ganis naturalibus vel artificialibus. Metalla verò omnia in terra nascuntur &
crescunt: possibile est ergo in eis augmentationem et multiplicationem fieri,
& ita vsque in infinitum. Sed hoc non potest fieri nisi per illud quod est perfectius
in linea metallorum: perfectioris generationis est illorum metallorum completa
medicina quae est elixir philosophorum. Ad hoc autem elixir perueniri non est
possibile nisi per suum medium. Vide naturam medij, in quo semper est continen¬
tia extremorum. Extrema verò sunt sulfur & mercurius, & elixir completum: ex
illis istorum quae magis depurata et decocta sunt & digesta, illa sunt meliora et
perfectiora & etiam propinquiora. O carissime non oberres, quae enim semi¬
nauerit homo, haec & metet. Iam satis patet quis sit lapis, quae medicina eius,
cui nihil extraneum additur, nisi quòd superflua remouentur: quia non conue¬
niunt rei, nisi quae propinquiora sunt ei ex natura. Nunc igitur carissime expli¬
cabo dicta philosophorum & verba sapientum obscura in parabolis celata, vt
iudices me verba philosophorum intelligere, & ipsos verum protulisse affir¬
mes. Est igitur illud primum quod philosophi vocauerunt solutionem, quae
est artis fundamentum: Vnde dicit Maria, Copula gummi cum gummi verò
matrimonio, & fac illa sicut aquam torrentem. Rosinus philosophus ait, Nisi
corpora in incorporea vertatis, in vanum laboratis. Item Parmenides de hac
solutione tractat dicens in Turba, Quidam hanc solutionem audientes, putant
eam