575
PHILOSOPHORVM. 237
ipsi meritò falsarij appellentur. Et taceant etiam credentes ex puluere bruti a¬
nimalis basilisci opus nostrum fieri. Ex hoc enim fortè fallentur, quòd nostri la¬
pidis odorem esse dicunt philosophi tanquam odorem sepulchrorum. Et propte¬
rea fortè credunt ipsum esse basiliscum, quod foetidissimum dicitur esse animal. Si
autem inuenias hanc rem nostram nutriri sicut infans in vtero, sicut quidam phi¬
losophi dicunt, hoc tradunt illi ad similia non ad temporis quantitatem, sed ad le¬
nitatem decoctionis, quia res calore temperato congelatur: et cum dicitur nu¬
triri ouorum nuntritione, hęc omnia, vt videtis etc. Notate quod totum magisterium
& tota intentio philosophorum non est aliud nisi diuidere, mundare, & congre¬
gare. Et iterum, Tota perfectio non est aliud nisi perfectè soluere & congelare. No¬
tate quòd totum regimen consistit in igne & calore. Tota perfectio non est aliud
nisi elementa conuertere. Totum regimen non est aliud quàm coquere, et assare
in tabulas tenues coaptare, limare, cum forficibus incidere, comminuere, putrefa¬
cere, incinerare, aquare, separare, diuidere, mundare, dealbare, rubifacere, sol¬
uere, foliare, celare, commiscere, calefacere, pilare, cribrare, rigare, humectare, in
fimare, imbibere, impastare, desiccare, decoquere, subtiliare, fundere, gladio i¬
gneo incidere, malleo percuntere, animam à corpore separare, perfundere, cor¬
pus in spiritum et spiritum in corpus conuertere, coire, impraegnare, sublimare, fi¬
gere, descendere, calcinare, soluere, corrumpere, coagulare: hoc totum vnum, &
non aliud est nisi in igneo hoc calore, cucurbita, & alembico distillare. Et ista
pro magno secreto in ista arte habeantur, vnde versus,
"Quinque res est una, uas solum, coctio sola,
Huius solius, non est medicamen alius."
Generalis philosophorum regula est hęc: Dicunt enim quòd non fit inspissa¬
tio alicuius humidi nisi prius fiat ex humido partium subtilissimarum exhalatio:
Et nisi fiat prius similiter ex humido partium in magis crassarum subtiliatio: si
sit tamen humidum in compositione seu commistione superans siccum, et vera mistio
sicci & humidi, vt humidum contemperetur à sicco, & siccum ab humido: Et hoc non
fit nisi per diuturnam commistionem humidi viscosi et subtilis terrei per mini¬
ma, quovsque humidum idem cum sicco, & siccum idem cum humido fiat: Et huius sub¬
tilis vaporosi seu fumosi non fit resolutio seu exhalatio subitò, imò paulatim &
multo ac longo tempore: Et causa siue ratio est quoniam vniformis est substantia
principiorum et naturae: si ergo subitò fieret ab eis superflui humidi resolutio,
cum non differat ibi humidum à sicco propter fortem eorum mistionem ad inuicem
resoluendam, vtique humidum à sicco in resolutione propter fortem vnionem
quam habent adinuicem resolutio humidi viscosi, subtilis, fumosi diuturna &
aequalis est causa inspissationis seu compositionis metallorum.
Explicit.
THESAVRVS PHILOSOPHIAE.
Referat nobis eius salutare, cuius sunt omnia, caelum, terra, mare, qui de ni¬
hilo cuncta creare potuit: & dissona consona ligare voluit: & aegra sta¬
tuit medicinis curare ex sua bonitate: quod antiqui sapientes ad plenum
intelligentes, duplicem de hoc modum suis in libris posuerunt, vnum verum,
alium verò deuium. Verum quidem modum posuerunt verbis obscuris, vt a
nullo nisi à filijs ad plenum intelligeretur. Hoc autem celauerunt, ne impij hanc
scientiam vsurpantes, ad prophana perpetranda fierent promptiores: & de eo¬
rum peccatis essent rationem reddituri. Idcirco caue tibi carissime ne hanc sci¬
entiam alicui indigno participes, sed more philosophico eam celes, quam cum
vero experimento cognoueris, amor eius & dilectio in te augebitur.