575
ODOMARI. 251
cooperculum, ignique crucibulum admoue ad ignitos carbones circumquaque
ac suprapone in fabri ferrarij officina, & continuè bonum ignem cum mantici¬
bus seu flabellis facito, quoad crucibulum bene rubescat & crepitare desinat:
tunc enim sal praeparatum erit. Sequere augendo ignem & sufflando cum fla¬
bellis ac si argentum fundere velles: tunc sal fundetur siue liquescet in crucibu¬
lo non secus ac si argentum esset. hunc ita fusum proijce in massam tanquam si
foret argentum, & in vnum frustum sponte densabitur, sed erit tamen frangibi¬
le. Nam & si hic sal ex salsa aqua seu marina factum sit, sustinet tamen ignem, &
funditur sicut metallum. Fac ex hoc bonam quantitatem, & hunc tere subtili¬
ter non nimis tamen, & habeas vesicas bubulas & ex eo sale trito imple, & col¬
lum vesicae cum funiculo forti liga, atque in loco quantum potes humidiori ap¬
pende, & cum fibula seu acu mediocriter magna in fundo vesicas perfora plu¬
ribus in locis singularum, & suppone catinos terreos vitreatos, vt quod effluit
è vesicis colligatur. Potes etiam dictum sal tritum super idoneum marmor
ponere & nocturno in aere dissoluatur. Tantum autem huius aquae confice vt
libras decem habeas: demum per filtrum eam distilla, deinde rursus per alem¬
bicum distilla, & in bociae fundo inuenies massam albam pulchram & crystalli¬
nam: & haec est primus sal id est prima congelatio & praeparatio aque salsae, ex
qua fit praedictum sal commune. Hunc verò crystallinum salem dissolue super mar¬
moreo lapide, vt superius dictum est, vel in loco humido quantum tibi satis vi¬
detur: neque illum in crucibulo fundas, quia tam subtile & penetratiuum est
quod à crucibulo transflueret & amitteretur: igitur cum dissolutus in aquam
erit, eam distilla in alembico, eamque serua: & in vasis vitrei seu bociae fundo mas¬
sam reperies albissimam & crystallinam: & haec est secundus sal crystallinus, nem¬
pe secunda congelatio. denuò tere illam massam, & dissolue, vt supra, in loco
humido, & aquam alembico distilla, & aquam serua, & in phialae seu bociae
fundo massam id est salem crystallinum inuenies, qui tertius est, id est tertia con¬
gelatio. Accipe rursum hunc salem, tere tenuiter, & super lapide ad dissoluen¬
dum colloca, & aquam dissolutam distilla per alembicum: aquam exeuntem
serua, & massam in fundo albissimam & crystallinam accipe, quae quartus sal seu
quarta salis congelatio vocatur: atque hoc modo pluries facere licebit, & subin¬
de sal erit crystallinus subtilior & penetrantior: & ita oleum fixum facies & sa¬
lem fusibilem sicut cera, & mercurium philosophorum facies, & tandem opta¬
tum aurum: & hoc est secretum officij naturae, & fundamentum omnium me¬
tallorum lapidumque preciosorum & sulfurum, & est occultum naturae secretum,
& secretissimum philosophorum secretum: nam dulcificat metalla, & redigit
in argentum viuum & in argentum & aurum perfectissimè ad naturae instar, si be¬
ne operari scieris. Et denique istud est verum & vltimum secretum cum quo
fit lapis philosophorum.
Alia salis communis praeparatio. Salis commmunis partem vnam resolue in
quatuor partibus aquae pluuialis, postea distilla per filtrum: pone deinde ad i¬
gnem, & dimitte bullire donec tota aqua desiccetur.
Alius modus. Salis quantum vis solue in aqua calida in mortario terendo
& quod solutum est, effunde & cola in vas ligneum praeparatum spissum, & si
quid remanet de sale in mortario, iterum superfunde aliam aquam calidam si¬
cut prius terendo ipsum donec habeas totum salem solutum: tunc accipe a¬
quàm illam & decoque in vase plumbeo vel cupreo stannato vel alio vitreato
donec aqua euanescat, & sal reuertatur ad primam substantiam: Tunc recipe
salem, & pone in ollam nouam in furnum calcinationis, & sicca peroptime ac
serua. Philosophi dicunt sales esse pręparatos, cum fluunt super laminam sicut cera.