575
256 TRACTATVS
mercurium supraignem calidum. Item aliter. Recipe Marchasitae calcinatae prius in
aceto bullitae per consumptionem aceti uncia 4. arsenici sublimati lib. sem. salis
armoniaci quart. 1. calcis corticum ouorum uncia 4. mercurij per se mortificati
lib. I. & sem. misce omnia in phiala uitrea, pone in fimo per mensem, deinde di¬
stilla, & aquas distillatas obserua in fimo calido, & postea tere cum aqua albu¬
minis ouorum, & iterum distilla & omnes in simul coniunge, & distilla de uentre
in uentrem quousque amplius non distillent: una pars tingit centum Veneris prae¬
paratae in Lunam.
Marchasitam integram ignias, & proijce in aceto distillato, & erit puluis albis¬
simus: deinde facias puluerem Marchasitae desiccare ad ignem uel solem, deinde
fac descendere cum baurace quousque habeas unum granum, & ad 7. uncia Marcha¬
sitae, pone drachma I.de borace & pulueriza & imbibe cum mercurio, & claude in
crucibulo cum borace & funde, & erit Luna bona: sed dicitur quòd borax pe¬
trosa melior est hîc.
Ablutio Marchasitae. Marchasita argentea teratur & ponatur iu aceto forti &
coquatur, donec egrediatur eius obscuritas & nigredo, & renoua acetum quatuor
uicibus donec exeat limpidum: ipsa albificat aes, & etiam stringit stannum.
Sublimatio Marchasite, post ablutionem & exiccationem. Pone in alutel &
sublima igne lento duobus diebus & nocte una, post infrigidationem uasis aperi
cum suauitate, & inuenies similem argento uiuo sublimato extincto: cuius drachma
1. super 40. plumbi mundificati conuertit illud in Lunam. Alibi sic incipit. Sume
eam & tere, & in aceto uini infunde, & ad Solem per decem dies dimitte: post haec
cola & sicca, & pone in ollam de alutel, &c.
Purgatur Marchasita per mercurij lauacrum: deinde calcina in uase terreo si¬
gillato ad magnum ignem tribus uel quatuor horis: quo infrigidato, inuenies to¬
tum redactum in terram mortuam nitidam, tere ipsam cum calce corporis, median¬
te borace fit liquabilis elixir, qui conuertit uenerem, iouem, & mercurium in una
hora in ueram Lunam, & augmentatur modicum ex eo cum mercurio usque in in¬
finitum, nec est scienti opus reiterare.
Proba an post lauationem Marchasitae possit sublimari cum sale armnniaco to¬
tiens quousquam figatur, deinde lauari cum aqua uitae, & inde facere proiectionem,
aut primò dissolui & iungi cum auro dissoluto, aut Luna dissoluta, & postea con¬
uerti in Elixir.
Marchasitae sublimatio ex tractatu Petri Hispani, articulo secundo. Recipe Mar¬
chasitae quantum tibi uidebitur expedire, & pone eam in uase sic disposito su¬
per carbones ardentes, & sufflacum sufflatorio quantum poteris, donec totum
sulfur Marchasitae ascendat superius album sicut nix. Marchasita sic comburi¬
tur, melle uncta, in carbonibus mittitur & flabellatur, quandiu colorem rufum
faciat. Alij uerò in multis carbonibus igneis coquunt, & secundò melle unctam
reponunt ad ignem quousque se fregerit, deinde extrahunt, & lauant sicut cadmiam.
De Arsenico.
ARsenici optima sublimatio. Recipe libram unam de ipso bono & electo, in
mortario ęneo subtilissimè tere: quo remoto & seorsum posito, accipe tan¬
tundem aeris usti, quod in eodem mortario subtilissimè teres, & ipsum tritum cum
Arsenico pones, tunc accipe tantundem salis gemmae, & eodem modo tere & re¬
pone cum duobus prędictis, ultimò de blancheto quod propriè cerussa dicitur. Et
haec quatuor super tabulam uitream (aut uitreatam) terendo fortissimè commisce:
primo ea cum manu uel uirga grosso modo, postea ita fortiter & diligenter super
tabulam marmoream conterendo quousque ad plenum partes singulae subtiliter sint
commistae. His ita peractis, assabis hoc modo: calefacias primo larem planum de
tegulis, uel de terra forti, & cum fuerit calefactus, consperges desuper cineres cri¬
bellatos usque ad spissitudinem duorum uel trium digitorum, & puluerem illorum qua¬
tuo