575
DE ARSENICO. 257
tuor sic mistorum in una pelui uitrea, uel saltem uitreata & bene lata quanto mi¬
nus poteris conspersum & diligenter sparsum impones: Deinde accipe crapam
unam calidam, quae ad ignem aequaliter ex omni parte fuerit calefacta, & uide ne
calor eius notabiliter excedat calorem laris, & pone crapam ipsam super larem
calidum peluim, cum praedicto puluere includendo, quanto magis aequaliter po¬
teris ita cautè quòd calorem aequalem ab omni parte habeat, & uas intus positum
in parte aliqua non contingat, & ita permitte quiescere, donec totum infrigidatum
sit perfectè, & tunc extrahè: & si inueneris puluerem subtilem non congestum
neque conglobatum, bene est: sinautem, iterum super marmor pulueriza & assa, si¬
cut prius toties, quousque totum per assationem in subtilem puluerem conuertatur.
Hae autem assationes optimè fierent in stufa uel fumo calefacto, & dicto modo
specialiter ad hoc temperato. Cum ergo per assationem totum in subtilem pul¬
uerem fuerit sic conuersum, pones in uase sublimationis substernendo unum bo¬
num lectum de sale asso non crepitante, uel de calce testarum ouorum, uel alio con¬
simili. Vas ergo claude cum luto sapientiae, quanto aequalius & leuius poteris, ita
quòd nullatenus respiret, quod sic fit. Accipe cineres cribellatos, & parum minus
de sale communi, & cum albuminibus ouorum distempera terendo subtiliter super
marmor, & non ponas multum de albuminibus: quia cum modico de illis poteris face¬
re multum lutum. Caue etiam ne facias multummolle, sed aliquantulum durum, & cum isto
luto coniunges ollam, siue discum, siue alutel cum suo cooperculo, cautem orificia ua¬
sorum ad paruam spissitudinem liniendo, & ipsa prius orificia cum saliua leuiter ma¬
didando aliquantulum, ut lutum eisdem adhaerere ualeat. eodem etiam luto iunctura ipsius
ad paruam spissitudinem debet deforis illiniri, & sic clauso, & in furno suo posito
lentissimum dabis ignem, sicut trium uel quatuor carbonum, & ipsos accensos grossos
superpones, & ipsum ignem sic temperatum continuabis aliquantulum diu: & cum lu¬
tum orificij iuncturae fuerit desiccatum, linies iterum desuper illum, & permitte ad il¬
lum ignem temperatissimum desiccari. Posset etiam fieri bonum lutum ad hoc de aqua sa¬
lis conis soluti in aqua calida, distemperando cum ipsa aqua cineres cribellatos, sed
primum est melius: Cum ergo secunda linitio fuerit desiccata, uigora ignem paulatim
quousque cooperculum calefiat in tantum quòd possis manum desuper tenere, sed non
multum diu. Postquam uerò fuerit sic fortis ignis, caue cum diligentia & cautela ut non
augeatur uel minuatur, sed cum manuum contactu frequenti super coopercula proba: nam
si manum super cooperculum tenere non possis, scias quòd arsenicum comburitur & de¬
struitur etiam in colore & efficitur croceum primò, deinde rubeum propter magnam adustio¬
nem: & nisi uas remoueatur ab igne, uel subtrahatur ignis, credo quòd penitus destrue¬
retur. Si ergo istud contingat antequam tota humiditas sit egressa, reduc ignem ad tempe¬
ramentum subtrahendo scilicet paulatim à parte inferiori, & cum panno non multum ma¬
dido refrigerando cooperculum sublimatorij quousque possis bene tenere & diu ma¬
num desuper, & continua ignem aequalem quousque tota humiditas sit egressa, quod qui¬
dem experiri potest pro certo uitrum uel ferrum politum super foramen cooperculi coaptan¬
do & saepe aspiciendo si madidum sit. Semper autem etiam a principio ignis tene lanam in¬
tus per foramen, quae plus ualet ibi nigra, quam alba, munda tamen ualde: huiusmodi enim
lana etiam spiritum retinet ne recedat, & humiditatem non impedit, quin ascendat: cessan¬
te autem omnino humiditatis ascensu, claude foramen cooperculi cum panno lineo be¬
ne compresso uel retorto. quancito autem uideris quòd aliquid de sublimato lanę prę¬
dictę adhęreat, uel per foramen cooperculi exeat, claude foramen prędicto modo
& aliquantulum fortifica ignem & ualde parum, sicque continua usque ad finem sublimatio¬
nis, ignem aequaliter quanto magis poteris faciendo. Si autem uis quòd sublimetur quasi
in speciem crystallinam, habeas duos capellos de filtro non compress è, uel de aliquo
panno lineo grosso ad mensuram & formam cooperculi factos alternatim madefactos in
aqua frigida pones super cooperculum, ita quod cooperiat totum excepto foramine
summitatis, tunc alternatim teneas illos ibi à principio ascensus usque ad finem, &
caue diligentius, ne aliquid de aqua per foramen alutel ualeat subintrare, & habebis
Y 3
Lutum Sapientiae