575
258 DE ARSENICO.
propositum. Ignem autem semper de carbonibus facias, quia de lignis ęqualiter fieri non ua¬
leret. Si autem praedicta intentio contingeret circa primum ascensum Arsenici, praedictam
madefactionem cooperculi de necessitate fieri oporteret, & ignem quasi inseparabi¬
liter ad aequalitatem & temperamentum reduci, & ex tunc in illa quantitate continuari usque
ad finem: quòd si de sublimatione nihil processisset in ascensu antè praedictam intentione
remouendum est totum uas sublimationis de fornace, & imponendum est in cineribus
cribratis, & sepeliendum est in eis usque ad iuncturam uasorum, & cooperculum cum prę¬
dictis capellis infrigidandum, quousque sit bene frigidum, postea est aperiendum, & quod
est sublimatum bene album & mundum extra est reponendum, quod uero croceum uel ru¬
beum est effectum, & quod sine fęcibus de uase extrahi non potest, accipe & tere iterum
cum frigidioribus fęcibus super marmor, & lentissimo igne sublima, & eius subli¬
mationem expecta. Tempus autem sublimationis & mora, postquam uasa debitè clausa fue¬
rint, & locata est octo horarum, scilicet ab aurora aestatis usque ad uesperas. hoc ta¬
men est principaliter attendendum, ne antequam ab ascensu cessauerit ignis, in aliquo
minuatur uel aliquatenus extinguatur, quia non posset postmodum emendari. Quando er¬
go dubitaueris, utrum cessauerit ab ascensu, per foramen superius longam lanam immit¬
tes, ita ut possit descendere propè faeces, & post moram aliquantulam extrahes, & si
quid ei de Arsenico ascendente adhęsit, scias quòd nondum cessat ascensus, si non ad¬
haesit, non dubites quod cessauit, & cognosces pro certo. Eodem modo poteris expe¬
riri, quando ascendere incipiet, cum aliquid eius lanae praedictae adhaeserit. Vasa eius
nunquam aperias quousque plenè refriguerint, uel per se, uel prędictorum capellorum ap¬
positione in casibus supradictis. Arsenicum sublimatum in uase uitreo est seruandum, &
cum papyro uel mundo & albo corio cooperiendum, & loco quinon sit expositus uento
uel aëri humido. Si autem es ustum non habeatur, limatura ęris uel ferri mundata, tamen
ab omni puluere per sufflationem, uel per lotionem aquae ab omni rubigine poni po¬
test loco aeris usti. (Rogerius tamen dicit, quòd melius ualet cum calcibus corpo¬
rum, quam cum limaturis. Si autem uis scire, utrum in faecibus aliquid remanserit de Arse¬
nico, proijce super carbones, & si fumum fecerit, adhuc est ibi aliquid, &c.
Pręparatio salis armoniaci secundum Rasim. Recipe de sale armoniaco crystallino, tere cum tan¬
to spumę maris & sale nitro & ipsum sublima, & sume sublimatum, coque ipsum
positum in caunnis in aqua: soluetur enim, distilla ipsum, aut solue ipsum in uesica, uel
in fellis kisti super aquam, & distilla ipsum, & ex eo operare. Alij sublimant cum sale
gemma, sed illud sal debet esse optime siccatum antè ignem, & cum sale armoniaco
optimè tritum. Salem armoniacum fixum soluere est difficile: imbibe ergo ipsum ex aceto
& inhuma in fimo, soluetur enim, distilla ipsum, & caue tibi ne totam assumas aquam,
sed tantum quantum posuisti de spiritu quem soluere uoluisti. Puluis dans malleum
& dulcedinem Soli & Lunae, si sint combusta & calcinata, facit etiam ferrum fusile, &
est lani Lacinij. Recipe Salis armoniaci, salis petrę, & boracis ana, tere & commisce, &
solue in modico uini, & desicca, & de puluere quartum pondus, pone cum tribus
cuiuscunque calcis uolueris, & reuertetur ad malleum multum bene.
Caput de Sale Alchali.
Sal Alchali, scilicet uitri, est de minera lapidis similis uitri albi omnifundi, &
cum eo lapides uertuntur in naturam albi uitri, & est fortior omnibus salibus in
suo regimine. Volo dicere quòd uitrarij hoc sale utuntur ad fundendum & conuer¬
tendum in uitrum cęteros lapides. Accipe igitur de eo quantum uis, & pone in uase
& sicca in furno per diem unum, & tere & ablue cum aceto albo acerrimo dua¬
bus uel tribus uicibus, & sicca ad solem: & sic remanebit in eo uirtus acuitatis a¬
ceti, & melius subtiliantur partes eius: deinde tere & imbibe cum aqua salis, sic
depurantur & subtiliantur omnes superfluitates partium salis: deinde pone in
uase sublimationis, & sublimetur tribus uicibus, semper remouendo faeces, & per
duos sacculos. Deinde pone sub fimo tribus diebus, quia per subtilitatem & a¬
cuitatem salsedinis salis, & humiditatem fimi melius depurantur, & subtiliantur
omnes