575
295
SVCCOSA CARMINA QUAE¬
dam Arnaldo attributa, ex Italico in
Latinum uersa.
Soluite corpora in aquam om¬
nibus dico
Vos qui quęritis facere Solem
ac Lunam
Ex duabus aquis capietis unam
Quam magis uultis, & quod dico facite:
Bibendam date uestro illi inimico,
Sine ullo prorsus cibo solam dico:
Mortuum inuenietis in nigrum uersum
Intus in uentre Leonis antiqui.
Post illi facite suum sepulchrum
Eo modo ut totus liquefiat
Et pulpae, & ossa, & omnes suae iuncturae:
Sic lapidem habebitis: post istud fiat
Ex aqua terra quae sit munda & pura,
Ex terra rursus aqua, ex aqua terra:
Sic ad multiplicandum fiet lapis.
Thesaurus est is bene seruandus.
Nam qui benè hos capit meos uersus,
Erit Dominus eius cui caeteri famulantur.
Alia eiusdem argumenti.
Soluere qui nescit, uel subtiliare metallum,
Corpus non tangat, Mercuriumque sinat.
Nam corpus nequit spiritum retinere uolantem
Si non alter utrum facere benè noris.
Fac igitur strictim sese amplectatur uterque,
Id facit aqua uiuens nec non sal dissolutiuum.
Tere benè ac coquas lentè,
Ita ut illud priuetur
Ea matrice quae illum occultat.
Tunc clarè uidebis obscuram fugere noctem
Et solem totum lucidum pulchrumque reuerti
Multis cum floribus ornatum formaque recta.
Hic lapis est: illud tandem quod scripta maiorum
Malleo percutier super incude posse fatentur.
Vetusta quadam carmina.
Ad bonam pastam utere aqua atque farina,
Nec non fermento, modo simili, lapide nostro
Haec tria reperies physicorum dicta referre.
Est in Mercurio secretum, in reliquo nullo:
Mortificat sese saybat & uiuificat se.
Nam metallorum cunctorum cum sit origo,
Ex quibus constant, & resoluentur in illum.
Finis, principium, hic constat & est mediator.
Extrahit, inducit, animam suo corpore figit,
Putrescit, leuit, tribuit bonum tibi pondus
Efficitur tale cui permiscetur ipse:
Qualia Mercurio seminabis, talia metes:
Quibus dum immoritur, ex se fructum dare fertur:
Solis e Lunae sunt sulphur Mercuriusque.
Opera naturae, causae, per tempora coctae:
Horum non solùm, sed cunctorum aliorum.
Eadem principia cum nos habeamus ut ipsa,
Cur non tunc opera faciemus sic uelut illa?
Aemula naturae ars semper dicitur esse:
Nam sequitur alijs pręlijs artem fugitiui
Inquantum potest, licet ipsa plus ea possit.
Natura iungit sua facta in se quoque creat.
Nam cum fermento, naturae quod caret illo
Ars curtat facta, sine quo non perficit ipsa:
Nam sine fermento nihil pinsare memento:
Haec cum feruore consueuit & ars breuiare.
Omnis in interitum ab imis trahitur aegrè.
Qui seraturas seratas uult reserare,
Caudae caput iungat, sic tu poteris reperire.
Quid sit fermentum tibi do tale documentum,
Est panis similis pani, sic uitaque uitae.
Extat fermentum per consimile specierum:
Nam generat simile semper unus sibi quisque
Ex semine proprio fit puluis, ab Vpupa nullus:
Sic similis similem generat, leporem quoque lepus:
Qualia quis seminat, haec semper talia metet.
Quòd lapis est scimus: quis sit si scire uelims
Extra nos imus nisi donet summus & imus.
Hic lapis à spiritu simul & à corpore nasci
Nec non ab anima nominatur, sic benè iuncta
Ac fermentata dicuntur haec tria mista:
Arsenicum fore dic animam, sed spiritus extat
Argentum uiuum, calx corpus dicitur esse:
Spiritus ac anima fermentant corpora munda,
Tingens & mergens calx figit & est Elyxir
Quod saybat figit, quod corpera plurima tingit:
Extat arsenicum nostrum de corpore tractum:
Extat hoc medium quod nunquam in corpore fuit,
Perficit haec dicta nullius agens in Alchymia:
Hac utaris aqua fructus producitur à qua
Albat, purificat, separat, iungit elementa:
Par & Mercurio nunc Laton se decorabit
Quod Sole causat nec non Sole mediante
Firmare debes spiritus in corpore omne:
Corpus dissolui bene dum id solicitaui:
Et est uita rei cuiusque mundique caput.
Vt separat Iouem stare quo nunquam stabilitur
Cum soluens sit Azot imbibitur & auro
Nouies uel inde, ita totum uidebitur Azot:
Et uolatile fit cum spiritu quo adimetur.
Rectè figatur ut non separetur ab illo:
Vertitur in animam corpus totum, & uice uersa.
Et fit Elyxir mutans azaybat omne:
In liquido saybat opus omne figere debet
Intus & exterius utrisque uel modis utor
Imbibet tibi ipsum quia meritò Sol soluendo.
Si non sufficiant memorata renouabo.
Exterior ignis non excipit interiorem
Alio calore superueniens qualicunque
Sed si firmatur scoriae totum similatur.
Hoc cum fermento fermentum fortificatur.
Argentum uolitans est ignis corporaurens,
Mortificans, fixans, stringens regimine solo:
Quo plus miscetur tanto plus attenuatur:
Azot associatio, lapidis contritio frequens
Perficit & uiuit, ars solum uasque requirit:
Est ignis graduum, non huius, ratio tota.
Nunc caput est ignis humids interiusque diuersa
Est tepidus ignis, bulliens quasi, & bulliens est:
Quartus est feruens, sed quintus igneus extat:,
Bb 4