294
GERONTICON
LIB.
I.
Ipsa
elaboraret,
neque
haec
magni
tamen
Nunc
adeò
facere
vel
probare,
vt
anxiè
Terra
marique,
sedulò,
domi,
foris,
Vt
fit,
petantur
omnibus
periculis,
Ac
digna
tanto
sint
honore
denique,
Errore
mentis
quantus
his
vanae
datur:
Quae
si
parentur,
non
minus
molestiae
Profecto,
quàm
iucunditatis
afferant.
Secumque
multo
sic
melius
actum
putat,
Quàm
si
iuuentam
protulisset
longius.
Vidisset,
inquit,
multa
quae
mortalibus
Acerba
casus,
vel
voluntas
attulit
Maligna
saepe,
vel
potestas
acrior,
Quàm
ferre
possit
aequa
virtus
vllius
Vnquam
vicissim,
sic
laboribus
Connexus
alter
alteri
superuenit
Semper,
nec
vlla
concitis
semel
quies
Datur
laborum
vel
malorum
fluctibus.
Pluraque
alia
quoque,
maximè
verò
omnium
Priuata,
publica,
vniuersaque
incommoda,
Iniqua
patriae
quae
tulerunt
tempora,
Sensisset.
At
nunc
caelitum
vacans
choris,
Interque
diuas
ambulans
felicius,
Quibus
beata
perfruatur
gaudijs
Vix
suspicari
possumus,
ne
dicere
Id
audeamus
his
minutis
versibus,
Hoc
praeter
vnum,
quòd
venusto
nomine
Iam
Clara,
nunc
re
sidus
it
clarum
polo.
AD
M.
HIERONYMVM
Vidam,
P.
Cremonensem.
Esse
ferunt
collem
Phoebo
Musisque
dicatum,
Quo
cuncti
pariter
certant
con¬
tendere
vates,
Atque
sacrum
approperant
illuc
haurire
liquorem,
Perpetuamque
virere
putant
in
vertice
laurum,
Vnde
queant
caput
optata
vincire
corona.
Cernere
propterea
est
nonnullos
montis
ad
imam
Radicem
se
ferre,
&
sub
radice
moranteis
Conterere
hîc
aeui
partem
melioris,
vt
alta
Qui
spectare
procul
contenti
culmina,
si
quid
Diuini
laticis
valeant
contingere
summo
Tantùm
ore,
aut
ramis
felicibus
arboris
almae
Sorte
aliqua
frondis
vllas
legisse
cadentes.
Sunt
etiam,
vt
referunt,
&
qui
reptare
laborant
Ad
mediae
septum
magno
conamine
rupis,
Intra
quod
pauci
sic
adinittuntur,
vt
vnus
Hisce
locis,
altérue
queat
satis
esse
videri.
Quid
qui
infrà
positos
ausus
contennere,
sese
Tollit,
&
in
summo
scandentem
vertice
sistit?
Atque
inter
lauros,
atque
ipsa
ad
limina
fontis
Constituit
Musis
aram
Phoeboque
sacerdos,
Affaturque
illic
diuos
auditque
videtque
Felix?
ò
mihi
si
saltem
in
conualle
propinqua
Versari
detur,
quid
fortunatius
optem?
Atque
id
nunc
operam
do,
quo
me
demere
vulgo
Assuescam,
mediterque
procul
diuina
tueri.
Nanque
vltrà
proferre
pedem
tardante
senecta
Haud
ausim,
satis
est
quoniam,
si
non
pede
claudo
Inferimur
lutulenta
atque
in
salebrosa
viarum,
Qua
multi
è
priscis
etiam
venêre
volentes.
Tu
verò,
cui
Seriades
se
ostendere
Nymphae
Dignatae
quacunque
duces
comitesque
dedêre.
Perge,
iuuetque
iugi
iam
peruenisse
sub
alta
Culmina,
dum
vires,
ac
dum
praestante
iuuenta
Vida
potes
quencunque
&
adire,
&
ferre
laborem.
Namque
illic
quodcumque
agitas,
animoque
reuoluis
Praestò
erit,
&
tibi
se
manifesto
in
lumine
pandet
Ni
penits
vanae
modò
me
lusere
puellae
Pierides,
miris
è
nexibus
extricantes,
Cum
tibi
eas
docta
fingentes
serica
vidi
Fila
manu
properare,
atque
internectere,
queis
se
Implicet,
atque
voluens
pergat
circundare
bombyx.
Quin
oriturum
etiam
vatem
committere
alendum
Formandumque
tibi
vidi
illas
omine
certo,
Cùm
ter
te
attonitum
duxere
altaria
circum,
Atque
eadem
ternis
etiam
cinxere
choreis,
Actutumque
tribus
fulserunt
omnia
flammis.
Praeterea
ludos
belli
simulachra
cientes
Edocuere
modo
quo
gratè
dicere
posses.
Tum
veros
Martis
strepitus
&
signa
tubasque
Audire,
atque
videre,
interque
horrentia
ferri
Agmina
concessere,
ac
pleno
ferre
per
orbem
Aequato
quondam
certamine
praelia
cantu.
Quare
age
perpetuum
primaque
ab
origine
carmen
Audacter,
quod
mente
diu
iam
concipis,
ede.
Vt
scelus
infandum
gens
ausa
est
impia
quondam
Cunctarum
aduersus
rerum
patremque
deumque,
Optima
quem
toties
adeo
mandata
docentem
Audierant
auidi,
videre
&
mira
frequenter
Ac
passim
peragentem,
&
non
mortalia
quoquam
Praestantem,
at
prorsus
prae
se
diuina
ferentem.
Nanque
palàm
hauserunt
oculis
atque
auribu.
ipsi,
Vt
primum
in
terris
vagitus
protulit
infans
Maximus,
esse
deum,
qui
nos
inuiseret
alto
Demissus
caelo,
cùm
supra
vilia
tecta,
Sub
quibus
in
paruis
iacuit
praesepibus
ille,
Videre
insolitum
radijs
fulgentibus
astrum.
Caelestesque
etiam
supra
sensere
canentes.
Et
flexis
illum
genibus
venerantia
bruta,
Ac
reges
pariter
diuerso
ex
orbe
sequutos
Sideris
exorti
cursus,
&
dona
ferentes.
Caetera
quid
memorem
tota
sanctissima
vita
Acta
illi,
confessa
deum
&
testantia
solum?
Haec
te
namque
manent,
haec
te
tua
submonet
ipsa
Relligio,
cultusque
dei,
&
praestantia
vitae
Ordiri,
atque
super
fauet
his
tibi
conscius
aether,
Aeternumque
parat
ventura
in
secula
nomen.
Ipse
autem,
si
quid
me
fors
ea
gratia
tangit,
Exiguam
tantorum
operum
vel
sumere
partem
Conabor
totis
ornandam
viribus,
aut
si
Inualidi
nequeant
humeri
iam
pondera
ferre
In
promptos
saltem
affectus,
&
debita
mentis
Munera
descendens,
lachrymis
mox
cuncta
replebo
Quo
mihi
cunque
dabunt
sese
per
carmina
vires,
Ad
fixas
clauis
plantas,
ad
pectus
apertum,
Ad
caput
impressis
confossum
sentibus
almum.
Geronticon
primi
Finis.