575
GERONTICON LIB. I. 293
AD PETRVM LIPOMANVM
in obitu Clarae sororis.
Amoena, Petre, quae vides vagus
loca
Putato vana te videre somnia,
Nec esse quippe, sed videri, &
vndique
Per altum inane lubricumque prospici.
Aues canorae, & arborum leues comae,
Et acre murmur insonansque frondium,
Eas mouente leniter Fauonio,
Canes per aequa feruidi, fugax lepus,
Puella flore vinciens nouo caput,
Amore laetus ac vagans leui puer,
Et omne, quod videris hîc alacriter
Videre, prorsus vmbra sunt perennium
Inanis, ac valentium esse perpete
In omne tempus. Ast opes, agri, domus
Et ipsa vana sunt quoque, haud habentia
Sui quid integrum, suiue quid potens
Et vsque firmum, & vsque consonum sibi.
Nihilque forma, robur, ac decor, valent,
Honorque ferre, quo diu queat fore
Vbique quicquid editum sub aethere
Vides, caduca cuncta sunt, fluentia
Et vsque, praeter id, quod alma munere
Dedit deorum & expetenda gratia
Tibi, mihique, caeterisque, quibus datum est
Valere mente: mens enim modò viget
Futura semper, ac humi simul graue
Reliquit ipsa pondus, ad sacras poli
Statim perennis & leuis volat domos.
Vbi fruuntur aurea pij vice
Vigoris omnis, ac salutis intimae,
Vigor nec alter est, salus nec altera,
Bonum nec alterum, nec vlla caeteris
Beatitatis aut quietis actio
Inest, mouente sed sub orbe fluctuant
Vbique cuncta. firmior parum tamen
Is est hic vnus, ima qui colens, supra
Caput tuetur, idque promptus exerit,
Grauisque donec hîc moratur, explicat
Leuisque & altus alitis pennas modo,
Caelumque mente, ceu solutus corpore,
Petit. Sed haec est vita perfecti nimis
Viri beata, qua frui pauci queunt,
Quamque ille (si qua id sustinet dici) tuus
Colendus in primis sacerdos maximè
Affectat, atque spontè spretis omnibus,
Quae mundus vltrò viribus cunctis petit,
Vnam secutus, prorsus hanc complectitur
Et nunc in altis montibus latens procul
A patria, amicis atque charis omnibus
Vni vnùs haerens, qua potest, vni studet
Placere, cui se dedicauit vnicè.
Nunc vrbe degens percitos sontes metu
Solatur, audit, excitat, terret, monet,
Hortatur, atque promouet miris modis
Vitijs relictis ad decens, ad fas, ad id,
Quod iure miseris conuenit mortalibus.
Mox expeditos ad pios cultus trahit
Ipsos volentes, atque ad alta dirigit
Spectanda, quae mens sic onusta corporis
Torpore vix hallucinando suspicit.
Haec ille. Sed nos, qui secundis sedibus
Debemur olim forsitan, vel tertijs,
Parêre sanctis legibus compellimur
Seruare mores, abstiiere fraudibus,
Vacare cupiditate, inani gloria,
Iraque: cunctis denique actionibus
Prodesse multis, & nocere nemini:
Sese tueri, ne labemus, ne vagos
Variosque cursus incidamus noxios,
Quos nostra nobis semper huc infirmitas
Apportat, aut quos ille nobis ingerit
Humanitatis persecutor impius.
Horum ipse conscius opifex rerum deus
Multos acerba morte quondam substulit,
Multosque rursus forsitan (quae est illius
Immensa & infinita prouidentia)
Extinguet antè, quàm iuuenta illuxerit
Illis serena, ne mala his contagio
Contaminati prorsus orbis ingruat,
Labemque moris improbi secum trahant.
Lugent parentes inde chara pignora
Abrepta varijs & dolendis casibus.
Suos amores coniuges viros, suas
Viri vicissim coniuges tenellulas
Fletuque, lachrymisque, ac pijs vlulatibus,
Diesque noctesque expetunt, quaerunt, vocant
Frustra miselli. Tu sororem saepius
Adhuc requiris, ante quae diem cadens
Desideria sui reliquit plurima¬
Tibi, parenti, coniugi, cunctis suis,
Virtute, forma, moribus sanctissimis,
Quales decebant nobili exortam domo.
Sunt haec dolenda, sunt pijs affectibus
Haec prosequenda: non enim duro sumus
Nec sentiente procreati robore,
Natura at extat insitus nobis dolor,
Dolere fas est omnium cunctis vicem
Charissimorum, ac perpeti luctum diu,
Quoad doloris iusta vis resederit.
Est finis, vbi te in sinum receperis,
Ac cogitaris, esse iam receptui
Tandem canendum, nostra ne si commodis
Eius feramus antè, videamur parum
Sentire quid nos deceat, & sanctissimae
Exire iussos charitatis terminos.
Hanc vos videre, hanc alloqui, hac viua frui
Velletis omnes, coniugi prolem dare
Hanc, charam, opibus vti suis, honoribus
Fungi paratis vtriusque splendida
Virtute. Sunt humana quippe haec omnia,
Et expetenda, & omnium gratissima.
Sed est, quòd illa fortè ad haec fari queat,
Voluisse sese haec, & cupisse consequi,
Dum vita staret, donec in terris diu
Quaerendo, quod non assequi quisquam potest,
Bb 3