292
IOANNIS
AVRELII
AVGVRELLI
Ergo
iterum
populorum
vrbem
rerumque
potentem
Iussus
adit,
profertque
palàm
minitantia
verba.
Illi
continuo
pauitant,
ac
iussa
facessunt,
Et
scelera
his
ritè
deus
expurgata
remittit.
Parcere
subiectis
nouit
pater,
&
pius
idem
Humano
quondam
generi
commissa
pepercit:
Immeritamque
luit
nostro
pro
crimine
poenam.
Mortem
adijt,
ternosque
dies
iacuisse
sepulchro,
Substinuit,
totaque
super
mox
gente
salutem
Attulit,
atque
viam
supera
ad
conuexa
reclusit.
Huic
etiam
quocunque
loco,
quo
tempore
cunque
Magna
vel,
aut
iam
parua
velis,
sunt
omnia
curae.
Vam
quis
me
potuit
tantis
arcere
periclis?
Caelestis
ni
tum
fauor
afforet,
&
deus
ipse?
Tu
mecum
Antoni,
precor,
haec
Vonica
videto,
Atque
eadem
prudente
diu
cum
mente
voluta.
Nam
dum
ipse
angustis
agitabar
talibus,
ecce
Assistunt
iuuenes
duo
protinus,
inque
fluenta
Prosilit
alter
ouans,
ripa
se
continet
alter
Sedulus,
ille
feri
dextra
capit,
&
tenet
aurem,
Ac
mihi,
Ne
metuas,
inquit,
procedit,
&
vnà
It
mitis,
prius
asper
equus,
ripęque
propinquat.
Vnde
manum
exponit
placidus,
qui
restitit
antè
Meque
ambo
incolume
sicca
tellure
reponunt.
Deinde
alacres
abeunt,
illis
dum
reddere
conor
Ac
superis
meritas
imo
de
pectore
grates,
Hos
ego
non
vlla
memini
regione
videre.
Sed
mihi
tum
primum
visi,
nec
contigit
vltrà
Vidisse
hos
alias,
quorum
si
fortè
requiris
Scire
habitum,
viridi
florebat
vterque
iuuenta.
Sed
mihi
qui
medijs
praesens
haerebat
in
vndis,
Altior,
vt
qui
equite
me
tunc
aequaret
eundo,
Et
latis
ingens
humeris
incederet
Heros.
Quem
vero
attentum
ripae
de
margine
dixi
Expectare,
manumque
vltrò
prębere
roganti,
Hic
agilis
dexterque
&
agendis
omnibus
aptus
Rebus
erat,
vultuque
omnem
praestabat
honorem
Quid
geminos
olim
Pollucem
&
Castora
iactet
Prisca
aetas,
multis
praesentes
saepe
fuisse
Auxilio?
non
hos
etiam
mihi
fingere
diuos
De
facie
atque
omni
prorsus
virtute
liceret?
Verum
haec
no
adeo
nos
commentemur
amice,
Sed
nostris
persaepe
deum
succurrere
rebus,
Qui
pius
afflictis
hominum
miseretur
&
aegris,
Et
malè
pro
meritis
nobis
benefacta
rependit.
AD
BARTHOLOMAEVM
Agolantum,
Taruisinum.
Te
quoque
ad
has
epulas
inuitas¬
semus
amice,
Nouerimus
ni
te
multis
Ago¬
lante
teneri
Quę
tibi
iam
gustanda
prius
sunt
nempe
necesse,
Quàm
te
isthuc
conferre
velis
ad
prandia
nostra.
Sic
fortasse
monent
faciendum,
vt
praeuia
quędam,
Quae
gustum
exacuant,
&
quae
sint
grata
vorems
Deinde
assistamus
mensae
cunctando
salubri.
Coepisti
propius
rerum
discernere
causas,
Ac
quo
vis
humana
potest
se
ferre,
laboras
Tendere,
&
hoc
animi
studio
te
explere
beati,
Si
quid
in
humanis
tamen
est
quod
nomine
tanto
Digneris:
nam
quae
linguis
sunt
tradita
vtrisque,
Iam
pridem
tibi
nota,
manent
te
grandia
tantum
Caetera,
quae
versas,
quibus
&
iam
sedulus
vnis
Ipse
diu
incumbis,
satur
vt
quandoque
reuersus
Expletusque
illis,
veluti
conuiua
sagacis
Ingenij
videas,
epularum
an
forsan
odorem
Gustaris
tantùm
immunis
expersque
saporis.
Sunt
ea
nimirum
reliquis
praestantia
cunctis,
Quae
cupiunt,
quęruntque
etiam
mortalia
corda.
Verùm
&
ad
hęc,
&
in
his
semper
sub
luce
maligna
Tendimus,
&
varijs
sic
circumfusa
tenebris
Incidimus,
simile
vt
veri
quandoque
repertum
Dicere,
vix
possis
casu,
ratione
quod
optas
Quaesisse,
&
propria
tentas
indagine
mentis.
Quam
satius
sapiens
Sophiam
deducere
caelo
In
terras
dictus,
qui
contemplanda
relinquens
Quae
reliquiassuerant
totis
perquirere
auentes
Viribus,
edocuit
spectari
proxima
nobis
Virtutem
amplecti,
vitia
insectarier,
omnem
Denique
perpetua
vitam
componere
lege.
Sed
quid
is,
aut
vlli,
quanquam
meliora
sequuti
Sint
alijs,
poterunt
nostris
conferre?
quid
ipsis
Rebus
inanis
enim
rerum
contenderet
vmbra?
Vna
haec,
quam
sequimur,
Sapientia
&
vnica
virtus
Hujus
nunc
studio
addicti
vacuique
tenemur.
Hanc
tu
etiam
cum
tempuserit
(licet
id
quoque
semper
Extet,
&
haud
sero
nunquam
incipiamus)
vt
illa
Quae
tam
nunc
auidè
sectaris,
coeperis,
inquam,
Ad
plenum,
amplectêre
quidem
&
sectabere
solam.
Impuseris
fortasse
&
vt
huc
Cassellius
altè
Conscendat
tecum
comes:
ęqualem
ipse
meum
iam
Nunc
orare
Bononium
adopto,
vt
dulcia
tandem
Quae
canit,
ad
superûm
conuertat
carmina
laudes
Et
grauis
huc
tanti
diuertat
semita
vatis.
Nam
Vonica
meus
iampridem
Antonius
alinam
Assiduis
legem
manibus
versare
putauit
Esse
viri,
qui
multa
aliàs
iam
legerit,
&
qui¬
Viderit
expleta
haec
falsis
&
inanibus
esse.
Quanta
est
nostra
quidem,
ne
quis
se
iactet,
in
vllis
Cognitio
magnis?
animo
cum
nempe
capaci
Nemo
adeò
est,
qui
se,
nedum
caelestia,
captet.
Nec
fas
fortè
ea
scire,
nisi
cum
libera
prorsus
Corporeis
vinclis
&
caeco
carcere
mens
est
Ast
eadem
nos
velle
licet,
simul
ipsa
frequenti
Suspicere
affectu,
totaque
requirere
mente.
Hinc
amor
ille
potens,
qui
iam,
simulatque
reliquit
In
terris
socias
feruentes
spemque
fidemque,
Toto
aeuo
electos
demum
comitatur
Olympo¬
AD