575
GERONTICON LIB. I. 291
Quae mihi, quę studijs non conuenientia nostris
Offendunt etiam purgatas protinus aures.
Cur me ad concentus cessas adhibere priores?
Quos mihi nonnulla solitus iam laude probare
Subdideras celeres currenti saepius ictus.
lur non hortari? cur non, velut antè, monere
Instituis? vel, namque potes, me haec ad pia cogis
Munera? quę tibi sut meritò gratissima semper
Vel quia Musarum tibi iam non vltima seruit,
Optatus quoties illarum ad culmina tendis.
Vel quòd nostra piae miro conamine mentis
Sacra tenes, eademque pari veneraris honore.
Immò age, nam posco poterit quod vtrumque decere,
Tentemus, si quid fortè aspirauerit ardens.
Ille canor nobis, qui non diuinitùs vnquam
Nil prorsus est modulatus: at aethera semper apertum
Intuitus regum regem rex ipse canebat,
Atque vni laudes, vnique ferebat honorem
Tu prior, ipse sequar, sic me nam rursus amice
Ad non missa quidem, sed ad intermissa vocabis.
Try. Quae desolatos coeperunt gaudia patres
Dispersos pauor horribilis quos egerat antè
Cum quem defunctum flerant, exisse sepulchro
Viderunt miro perculsi corda stupore.
Aur. Quę prosternatas coeperunt gaudia matres,
Vt pauidis hilari se vultu nuntius vltrò
Obtulit aethereo caeli de culmine missus
stia qui placidis mulceret pectora dictis.
Qui tu custodum est coniectus in agmina terror,
tremor inuasit terras; subitoque reuulsum est,
Quod tumulo hęrebat firmo pro tegmine, faxum.
Quo strepitu fugêre mali ib tartara Manes
Cum se praeuentos senserunt lumine tanto,
Nec posse vlterius minimo sub tegmine condi.
T. Atvertêre boni sensus oculosque repentè
In dominum, inque ipsum rerum patremque deumque,
Inque expectatum iam longo tepore Christum.
A. Quin alacres venêre omnes in limina lucis
Aeterni praetenta ducis vexilla sequuti:
Sontibus at meritas miseris liquêre tenebras.
Sed tu desine plura: bonis nam certa parantur
Praemia visuris sedes quandoque beatas?
Illi cum primùm in terris liquere caducum
Et mortale ipsi pondus, vis nulla laborum
Nulla dolorum illos agitat, non vlla timoris,
Non fraudis, non vlla doli. quin dira voluptas
Innumero errorum semper comitata tumultu,
Et quae mortales vexant, & inaniter angunt,
Caetera non vllis illic admota propinquant.
At secura quies, nullisque exercita curis
Vita manet, prorsumque bonis non indiga nostris.
Viuunt contenti solo per secula visu.
Omnia, nec requies illis datur vlla videndi,
Atque est his ea summa quies: hac nanque beati
Perpetuoque illic aeuo & sine fine fruuntur.
T. Sic tua caelestis fauor hic incepta secundet,
Quo mihi tu tantum carmen cecinisse videris,
Aureli studia haec atque hos ne desere cantus.
A. Imò hęc, quam mihi nunc modulando multa dedisti.
Adiumenta Tryphon, ne tu fuge tradere rursus,
Cum repetam: nam sic nostris afflabis honorem,
Quale mans addunt ebori decus, & tibi multa
In nostrum quondam superabit gratia carmen.
AD ANTONIVM VONI¬
cam, Taruisimum.
Quò me, quò Silides rapitis per
flumina Nymphae:
Nec fluitantis equi teneo iam
lora, nec ipse
Consilij compos valeo discer¬
nere, qua me
Parte regam, sic hinc terrent maiora fluenta,
inc obstat coenosa palus & lenta tenaxque,
Et qua quadrupedis possit vix vngula velli.
laec ego, vectoris dum vi ducebar in amnem:
Sed timor onis erat tamen, vt ne gurgite in altò
Mergeret, atque expes ferrer quacumque sub undas.
ineque erat spes vlla mihi, neque certa fidelis
Auxilij ratio, ingenti sed plena pauore
Omnia, & expositis passi manifesta periclis.
Ac neque quem Graij quondam finxere poetę
Quóue lyram plectruque tenens est vectus Arion,
Auxilio poterat mihi tum se ostendere Delphin.
Nare nec exiguis contento in flumine ripis
Immanis qui me sublato gutture Cetus
Deglutiret, vti vatem iam mirus Ionam
Cepit hianti ore, ac vasto sub ventre recondit.
illle dei haud parens monitis, qui iusserat vrbem
sunc petere extemplò Niniuem, mandataque ferre
Horrenda, in Tharsos cum declinaret, vt ipsum
Tanquam fortè deum, cernit qui cuncta, lateret,
auem conscendit pauidus, seseque sub imum
ipse gubernaculum recipit, pauitansque recondit.
terea magno misceri murmure Pontus
Incipit, exhorrent nautae, timet ipse magister.
Et nunc cum socijs supplex in vota precatur
unc tempestatis subitę perquirere causam
Conatur, sortesque iacit, simul orat Ionam
Quem sors ipsa super persederat, vt sibi & vnà
Omnibus ex aequo bene consulat. Ille salubre
Consilium dare ait, si se cuncti agmine facto
In mare praecipitem iaciant: nanque vnius esse
Nomine cuncta suo quae nunc incommoda ferrent
Qui non iussa dei subitò perfecerit amens.
Illi ergo, vt trepidis sese seruare potestas
Offertur, rapiunt sublimem, atque aequor in altum
Proijciunt puppe ex alta, quem protins amplo
Ore ingens mostrum vorat, atque in viscera condit.
Quid faceret? quo per latebras, & caeca per extra
Se ferat? auxilio cuius niratur, vt inde
Exeat? aut caeli procul illinc lumina cernat?
Quod superest prorsus sapiens mox expedit vnum
Quando supplex veniam petit: at deus vltrò
Imperat, ille leui siccaque exponitur alga
Illaesus, quanquam ipse truci detentus in aluo
Iam triduum terna pariter cum nocte fuisset.
Bb 2