298
Quos
dilexerunt
Reges
nimium
super
aurum
Vrbis
Romanae
qui
celsas
iam
tenuêre
Arces,
ingenium
quod
ego
sub
mente
profunda
Inueni,
capiant,
quonia
nimis
est
preciosum:
Vrinam
mihi
quaesiui
pariterque
cruorem
Ex
hirco
magno,
modico
sub
tempore
pasto
Herba:
quo
facto,
calefacto
sanguine
gemmas
Incidi,
ueluti
monstrauit
Plinius
auctor,
Artes
qui
scripsit
quas
plebs
Romana
probauit:
Atque
simul
lapidum
uirtutes
scripsit
honestè,
Quorum
qui
noscit
uires,
plus
diligit
illos,
Primus
ait
uersus
quot
habet
sentetia
sensus.
Crystalli
sectio.
Crystallus
tali
durus
ualet
arte
secari
Opportuna
tibi
quaeratur
lamina
plumbi,
Huic
etiam
bini
claui
iungantur
utrinque,
Qui
solito
medium
consument
undique
plumbum:
Nam
plumbo
soli
tribuetur
cura
secandi:
Ipsi
custodes
laminae
sint
exteriores,
Vt
sibi
dent
rectum
recto
consumere
cursum:
Sed
nec
duritiem
poteris
praerumpere
tantam
Mollitie
plumbi,
nisi
quaedam
iunxeris
illi
Tanquam
puluereas
fornacis
fragmine
mittas
Quae
tenerę
possit
laminae
connectere
plumbi.
Aequum
rursus
habent
lateris
fragmenta
uigorem
Concidis
adiuncta
paulatim
fluminis
unda:
Sed
uim
Crystalli
cruor
antea
temperet
hirci:
Sanguis
enim
facilem
ferro
facit
hic
adamantem.
Gemmae
ut
nitescant.
Si
uis
splendentem
gemmis
inferre
nitorem,
Partem
quaere
tibi
tantummodo
marmoris
aequi,
Gemma
superposita
petrae
sed
flumine
pauco:
Sed
ne
laedatur,
tractu
leuiore
limetur,
Quanto
durescit,
tanto
magis
ipsa
nitebit.
Gemmarum
sculptura.
Sic
gemmis
durum
sculpendis
effice
ferrum:
Quisquis
uult
solito
lapides
irrumpere
ferro.
Hos
habeat
ritus,
ut
acumen
temperet
eius
Tempore
quo
solito
magis
utitur
hirco
amore.
Solus
adeps
huius
fit
ad
istos
aptionusus,
Hujus
enim
candens
siquis
pinguedine
ferrum
Extinguit,
subitò
durescit
acumine
firmo.
Carbunculi
confectio.
Si
repetam
dicta
supra
tribus
atque
quaternis
Est
renouata
modis
omnia
clarificat:
Plus
si
suscipiat
Talc
crudum
mundificatum,
Psimmytniumque
aequis
iungito
ponderibus,
Mercurio
super
adiecto
sub
ea
paritate
His
mixto
donec
deficiat
penitus,
Terseptena
salis
purgati
uel
cribellati
Pars
admista
roborat
istud
opus:
Haec
mistura
parit
preciosum
denique
quoddam
Praecellens
Vsifur
pondere
uel
pretio
Ampulla
uitrea
forti
spissaque
receptus
Hic
puluis
tepidis
ignibus
expositus,
Illita
sicca
luto
semel
ac
bis
inde
fit
olla,
Sic
ampulla
rogos
accipiat
tepidos,
Donec
multiplicis
fumos
excocta
caloris
Exhalans
nullos
undique
proijciat.
Frigida
facta:
luto
careat
quod
habebitur
intua¬
Excellens
Vsifur
carbo
uelut
rutilans:
Crystalli
puluis
tenuissimus
additus
ipsi
Per
magis
atque
magis
rem
facit
eximiam.
Filius
unius
perimatur
uase
diei:
Ouum.
Sanguis
ut
ipsius
defluat
hinc
niueus:
Ossibus
exclusis
eius
croceoque
colore
Fiat
ut
hinc
globus
massaque
sanguinea,
Quae
siccata
coquas
aqua
(puto)
psimmyficata,
Purgataque
diu
rem
faciatque
nouam:
Nam
carbunculus
atque
balassius
hinc
preciosus
Exit,
&
artificem
ditat
in
orbe
suum.
Sic
res
uilis
habet
precium
latitat
quod
in
ipsa,
Et
quod
despicitur
carius
efficitur.
Si
mistura
sit
unicolor
quasi
flama
coruscans
Fiet
massa
nimis
lucida
fitque
globus:
Lunificis
&
aquis
excocta
tepentibus,
exit
Vnio
resplendens,
res
preciosa
satis.
Sicque
quod
in
mundo
preciosius
est
&
habetur
Vilissimum
datur
philosophi
studio,
&c.
FINIS.