82
IDEA
MEDICINAE
cipiò
dicit
constitui
hominem
&
alia
animantia
omnia
ex
duobus
facultate
quidem
differentibus,
usu
uerò
&
officiorum
familiaritate
conspirantibus,
Igne
sc.
&
A¬
qua.
Decet
enim
Philosophum
in
Generationum
do¬
ctrina
&
omnium
earum
transmutationum,
quae
in
materia
perficiuntur,
ac
corporeis
adminiculis
egent,
primum
radicem,
materiam,
fundamentum
(quomodocunque
ap¬
pellare
libuerit)
adducere:
in
cuius
sinu,
thesauris,
om¬
nia
illa
continentur,
quaecunque
ad
Generationem
uel
transmutationem
absoluendam
necessaria
sunt.
Multa
ue¬
rò
necessaria
esse
ad
Generationis
lithuroiam
diximus:
Elementa
uel
Matrices,
Semina
Rationibus
foecunda,
corporum
Principia.
Singula
haec
incomprehensibili
Donorum
uarietate
instructa
sunt.
Nihilominus
in
minima
Materiae
portione
sensuum
testimonio
planè
similari,
omnia
illa
quantumuis
diuersa
comprehen¬
sa,
Naturae
diuinitatem
uenerari
iubent.
Neque
temerè
uel
confusè
comprehenduntur:
sed
uitali
&
ualida
pla¬
nè
potestate
infallibili
Scientia
instructa.
Documento
sunt
tam
ordinatae
Donorum
explicationes.
Hanc
Ma¬
teriam
tot
officiorum
Donis
grauidam,
nominare
diffi¬
cillimum
est,
&
rursus
facillimum.
Difficultatem
inue¬
niet,
qui
uno
nomine,
thesauros
tam
diuitis
Naturae
explicare
conabitur:
nec
enim
fieri
potest.
Facilitatem
admirabitur,
qui
tot,
tam
diuersorum
nominum
ap¬
pellationibus,
unam
Naturam
obtemperare
conspe¬
xerit.