463
86 IDEA MEDICINAE
bus Rationibus proportionum terminos definien¬
tibus, in generatione confluere. Alio quin nisi ad im¬
perium seminum, quantitates, mensuras & propor¬
tiones suas adducerent, omnes generationes tolleren¬
tur. Sed qua potestate, tot, tam diuersae seminum pro¬
gressiones in Natura conspiciuntur? Separationis
uirtute ea fieri docet. Οὕτω δὲ τοντων ἐχόντων, πουλλὰς καὶ παντιδα¬
πὰς ὶδέας ἀποκρίνονται ἀπʼ ἀλλάλον, καὶ σπερμάτων καὶ ζώων, ουδὲρ ὅμοιον ἀλλή
λοισιν, οὔτε τὴν ὄψιν οὔτε τὴν δύναμιν. ἀτε γὰρ εὔποτε κατὰ τὸ αὐτὸ ἐσταμένων.
ἀλλ' ἀεὶ ἀλλοιουμένων, ἔπεῖτα καὶ ἔπεῖτα ἀνόμοια ἐξ ἀνάγκης γίνεσθαι, καὶ τὰ ἀπὸ
τοντων ἀποκρινομένα. Hoc est: His ita se habentibus, multae
& omnigenae formae ac species tum seminum tum
nimalium à se inuicem secernuntur, quae nihil inter se
simile habent, neque uisu, neque facultate. Etenim
cum nunquam simul in eodem consistant, sed semper
alterentur, necessarium est etiam, quae ab ipsis secer¬
nuntur ac producuntur dissimilia heri, &c. Separa¬
tione igitur semina in Matricibus quietè delitescen¬
tia, digestis temporibus suscitantur in mundanam
Scenam prodeunt, admirabili Scientia Generatio¬
num Corruptionumque fluxus & refluxus moderan¬
tur. Huius Separationis uberiorem explicationem
qui desiderat, legat libros Philosophiae THEO¬
PHRASTI PARACELSI Atheniensibus dedi¬
catos. Posteaquam haec fundamenta Generatio¬
num stabiliuit Hippocrates, tandem audacius progre¬
ditur,