463
154 IDEA MEDICINAE
θρώπου ψυχὴ, ἐν ἀνθρώπῳ αὐξάνεται, ἐν ἄλλῳ δὲ οὐδενὶ. καὶ τῶν ἄλλων ζώων
τῶν μεγάλων ὡσαύτως. Quia nec peregrina Elementa, nec
Principia admittuntur in Anatomia humana, propte¬
rea inquit ψυχὴν (intellige Naturam, Semen, Radicem ue¬
getalem humanam) in solo homine augeri, & in nul¬
lo praeterea alio Animali. In caeteris quoque similiter
Animalibus maioribus, id est, perfectis, in quibus se¬
xuum perfecta est distinctio & uniuoca Generatio. In¬
secta enim & his finitima frequentes admittunt Trans¬
plantationes, ac peregrina semina suis tentorijs fouent.
Ad hunc modum saepe loquitur PARACELSVS.
Dicit enim ex eodem alimento canem caninam pro¬
ducere naturam, carnem, semen, radicem: hominem, hu¬
manam, suem, suillam, leonem, leoninam, ob potestatem
Mechanicorum spirituum, qui alimenta omnia suis sig¬
naturis ornare possunt. Manifestè uerò explicat pote¬
statem Tincturarum radicalium, Principiorum uita¬
lium, spirituum Mechanicorum, seminis (una enim eademque
res diuersis his nominibus insignita est) cum dicit:
ἑκάστω δὲ ψυχὴ μέζῳ καὶ ἐλάσσω ἔχουσα περί φειτα τὰ μόρια τὰ ἑωυτῆς, οὐ
προσθέσιος οὐδὲ ἀφαιρέσιος δεομέύων των μερέων, κατὰ δὲ αὕξησιν καὶ μεῖω¬
σιν τῶν ὑπαρχόντων δεομένη. hoc est: Natura quae maiora &
minora habet, sibi ipsi particulas suas fabricat, quam neque
adiectione, neque subtractatione opus habent: iam uerò
existentes augmento & decremento indigent, &c. Sed
quo pacto ante augmenta tot partium differentiae in una
Natura continentur? Certè non in corporibus, neque
tenui¬