463
PHILOSOPHICAE. 155
tenuibus partium rudimentis sensum fugientibus, sed
in uita, Scientia, potestate, seminis & Tincturarum ra¬
dicalium. Ibi neque locorum interuallis distinctae iacent,
neque confusione differentias amittunt, sed unitae, pro¬
prietates illaesas custodiunt, quas ordinata progres¬
sione promouent. Ex alimento enim attracto auctę, ex
inuisibilibus uisibilia, ex incorporeis corporea rudi¬
menta, demonstrant. Sed unde augmenta & nutri¬
menta haec proficiscuntur? Τρέφεται καὶ αὕξεται διαίτη τῇ περὶ τὸν
ἄνθρωπον. ἀνάγκη δὲ τὰ μέρεα ἔχειν πάντα τὰ εἰσιόντα. οὗτινος γὰρ μὴ ἐνέῖη
μοῖρα ἐξ ἀρχῆς, οὐκ ὰν αὐξηθεῖη, οὔτε πολλῆς ἐπιοῦσης τροφὴς, οὔτε ὀλίγης,
οὐ γὰρ ἐχει τὸ προσαυξόμενον. ἔχον δὲ παντα αὐξεται ἐν χώρη τῇ ἑαυτοῦ ἔκα¬
στον. hoc est: nutriuntur & augentur Diaeta qua homo utitur.
Necessarium uerò est partes continere omnia quam ingrediun¬
tur. Cuius enim Principium, Scientia, praedestinatio,
fatum, rudimentum (ea enim omnia uirtute uocabuli
τῆς μοῖρας designantur) non adfuerit ab iuitio, nequaquam
augebitur, sive copiosum siue exiguum affluat alimentum,
neque enim habet cui adhaereat, & quod augescere fa¬
ciat: nunc uerò cum omnia habeat augetur ununquodque
in proprio loco, &c. Alibi clarius exposuit quaenam
sit humana Diaeta. Ex ijsdem, inquit, nutrimur ex qui¬
bus constamus, ijsdem dico potestate non actu, id est,
quae partes habent in semine, quae Scientijs & Me¬
chanicis spiritibus humani seminis subijciuntur.
Corporea enim aliorum interpretatio planè cruda
est.
V 2