463
156 IDEA MEDICINAE
est. Nec enim satis est quod dicunt constare nos ex
quatuor Elementis, & ijsdem nutriri: propius accede¬
re oportet, ac fores clausas aperire, si nucleum eruere
propositum est. Qui siti premitur liquoris familia¬
ris speciem animo concipit: huius Imaginationis co¬
mes indiuiduus est Appetitio, & talis Imaginatio Ap¬
petitu tali formata, sitis est. Huic imaginationi idem
est liquor desideratus: quia species quae Imaginatio¬
nem formauit, liquoris propria est, & liquor talis Ima¬
ginationis officio, praedestinationi, termino, fato,
Scientiae, satisfacere potest. Ita nutrimenta eadem
sunt cum ijs quae nutriuntur: & tamen haec sunt inui¬
sibilia, illa uero uisibilia: haec incorporea, illa uerò cor¬
porea. Itaque nisi talis antea fuerit Imaginatio, Scien¬
tia, fatum, praedestinatio (ignoscite Aristotelici quòd
Imaginationem Naturae attribuam) non generabi¬
tur, non miscebitur, non augebitur quicquam: non
fient ex inuisibilibus uisibilia, ex incorporeis corpo¬
rea: non explicabuntur figurae, magnitudines, colores,
sapores, odores, & reliquae signaturae corporum, siue co¬
piosum siue exiguum affluxerit nutrimentu, quia non ha¬
bent fundamenta, Radices, Principia, quorum potestate,
tutela, patrocinio, in nouae Reipublicae societatem re¬
cipiantur. Antea per iocum dixerat γένεσιν εἶναι μίξιν, hîc
demonstrat γένεσιν εἶναι αὐξησιν. Latinè loquerer, nisi flagel¬
la Peripateticorum timerem. Omnibus his debitè
con¬