463
Ergo laborantem densa caligine Mundum
Inuida perpetuis clauserunt Secla tenebris?
Sic genus humanum medijs in Noctibus Orci
Atrae merserunt Furiae: sic ferrea Ditis
Vincla urgent pulchras animas, turpisque fatigans
Illuuies, Mentes immanibus occupat umbris?
Seu stupuit tardis reuolutis orbibus Orbis.
Semina seu senior latè Lethaea resoluens
Iliadus, Carosque graues, putresque Veternos
Fudit, & attonito foedauit Sydere terras:
Peruentum ad summum est, senserunt summa ruinas.
Fas dixisse Viri, & iustas fudisse queretas:
Agnita saepe tulit remoratam culpa salutem.
Pauca uigent hodie prisci uestigia Veri,
Iamque diu ementita oculos Sapientia nostros
Fascinat, & miserè pro ueris falsa reponit.
Vmbra, color, fucus, laruae, informesque Chimerae,
Et uaria illudunt falsis simulachra figuris.
Cognita sunt paucis uelati foedera Mundi,
Atque creatarum secreta Exordia rerum.
Naturae stabili firmatas ordine leges,
Virtutemque Deùm, fusamque per omnia Mentem,
Non senium hoc Orbis, nec languens conspicit aetas.
Ah miseri, abstrusas uenari Sensibus artes
Nequicquam petimus, spretis uitalibus auris.
Mortua sectamur, quaeque aspectabilis offert
Orbis, & Externa suspendit prouidus aula:
Interiora latent, & quae penetralibus imis
Dona premit tardos hominum fugientia Sensus:
Clausa ubi foecundo mater Natura recessu
Munera
GG