463
Munera non paruo seruat redimenda labore:
Abdit ubi densa fugientem ueste Dianam,
Candida purpureis uelatam crinibus ora.
Non datur hoc Latium tardis petijsse carnis,
Sensibilique uia felices nisere terras.
Maius opus, maius restat maris aequor arandum.
Iactatos igitur iamdudum gurgite uasto
Horrida detinuit deformi errore procella.
Perdidimus fidum non fausto Sydere Lumen,
Aniiquasque Artes, ueterum decora alta Parentum.
Amplius illustres secreti è uertice Montis
Non recipit radios densa Mens obsita Terra.
Cinthia caligans Phoebeaeque indica lucis,
Amplius Eoas cursum uix flectit in oras:
Sed rapida ad Boream tristemque Lycaonis Arcton
Fertur, & inuito mutat uestigia Coelo.
Illa Nabathaeae ueneranda Scientia gentis
Persia qua celebris fuit & Memphitica tellus,
Fugit, postque fugam uix nomina nota reliquit.
Vna haec Naturae celsa ad fastigia ducit,
Vna fores pandit Rerum secretaque monstrat
Semina foecundum late diffusa per Orbem.
Quin perhibet nos esse Deos, Diuumque Nepotes
Vasia quibus pareat subiecti machina Mundi.
Sed iacet illa tamen: dudum indignata serenam
Subtraxit faciem, patrioque in puluere dormit.
Sed quid summa sequor tantarum culmina rerum,
Excelsasque queror sublatas hactenus Artes?
Illae etiam, facili quas comprendisse labore
lactamus stolidi, firmaque in rupe locatas
Credi¬