463
Credimus, ant: quo spoliatae robore languent.
Quot, quanti errores, quot nos tenuere Charybdes,
Dum productarum scrutamur semina rerum:
Dum fructus partu quos Mundi Elementa beato
Progenerant, causasque obitus meditamur & ortus,
Iamque diu ignotum, qua ui florentia tellus
Germina transmittat: quis diuitis ubera matris
Spiritus intus alat: quid lactescentibus herbis
Aethereas animas, foecundaque Balsama fundat.
Quin, nec circuitus noti, nec uiuida Terrae
Sydera, quae certis surgentia legibus, almam
Alternant Cererem, & motu sata laeta cubernant:
Signa etiam certoque docent praesagia lapsu,
Et monstrant feros quae sunt uentura sub annos:
Saepe quibus fisus sacra mortalibus arte,
Instantes sapiens casus praedixit Edelphus.
Nunc iacet illa tamen, nostroque ignota Lycaeo
In steriles punctos, & nugas cessit aniles.
Sors eadem mare latifluum, Neptunia regna
Detinuit, quaeque extremis generantur in undis.
Iamque diu ambiguum, qua ui freta uasta superbo
Turgescant motu, & rursus mansueta residant:
Vnde leues cursus atque incrementa perennes
Continuent fluuij: liquidi quo fomite fontes
Aeternum crescant, quos nulla exhauserit aetat.
Nobilis ut surgat mediis è fluctibus Arbos,
Fertilis, alta, ingens, uastae per uiscera terra
Foecundas diffusa comas, quae diuite totas
Gemma oneret frondes, & pulchro floreat auro.
Nec minus errorum dum latas Aeris oras
Scru¬
GG 2