Obsidet,
inuisa
foedans
putredine
corpus.
Tartareas
inter
rupes
inuicta
Podagra
Marmoreos
fundat
nodos,
&
mollia
spernens
Vnguina,
magnificos
celebrat
secura
triumphos.
Quin
mirae
incumbunt
species,
noua
monstra
fatigant
Certatim,
quae
confuso
de
semine
surgunt,
Et
nimium
insuetas
referunt
mutata
figuras.
Nec
propriis
contenta
locis:
cunabula
linquunt
Asuetosque
lares,
ratibusque
audacibus
altum
Transuecta
Oceanum,
nostris
bacchantur
in
oris.
Si
parcas,
sensim
grauiora
in
praelia
surgunt:
Si
uellas,
ualidis
illae
radicibus
haerent
Immotaeque
manent:
stant
firmo
robore
fixa
Pallentes
Furiae,
tamque
infelicia
rident
Auxilia,
imbellemque
hostem,
miserasque
medelas.
Haec
rerum
est
facies,
Mundique
ruentis
imago.
Hoc
mersos
pelago,
hac
uinctos
Babylone
fatigat
Horrendus
scelerum
uortex,
foecundaque
culpa
Secula:
sic
dudum
rapidis
spacia
aequa
quadrigis
Transuecti
ferimur,
sic
spernit
currus
habenas.
Nulla
igitur
tandem
captiuos
tempora
soluent;
Mitis
&
in
solido
rursus
Fortuna
locabit?
Aeternumne
nocens
dominabitur
error,
erit
ne¬
Vna
salus
miseris
nullam
sperasse
salutem?
Dij
meliora
iubent,
&
conscia
Numona
Fatu
Singula
certa
dies
atque
innariabilis
ambit
Circuitus,
nimio
qui
luxuriantia
lapsu
Temperat,
&
iusta
moderatur
secula
lege.
Informis
non
semper
hyems
Saturnia
fundit
Frigora,
&
algenti
contristat
sydere
terras:
Expecta¬