463
Expectata diu sed pulchri tempora Veris
Succedunt, Zephyrisque nouant uitalibus auras.
Non, si clara semel subduxit lumina Phoebus,
Anxia perpetuae comprendent secula noctes.
Id quoque quod miseros; tot iam labentibus annis.
Mortales, densa caligine circumsepsit
Corruit, hîc positus languentis terminus aeui.
Vmbrarum ruit imperium, praecepsque cadit uis
Vrgentis Fati, & coecus deferbuis annus.
Ecce nouum supero fulgescit Lumen Olympo,
Formosumque iubar (sic Dijs uoluentibus) alto
Extulit os sacrum coelo, quod protinus atram
Discutiet Mundo nubem radijsque fugabit
Squallentes tenebras, & monstra informis Auerni.
De face fax accensa nitet, quae praeuia fundit
Lumina, quae errantes animas ad fida reducit
Hospitia, & felix spondet comitantibus omen.
Cerno nouos coeli uultus, noua sydera cerno.
Cerno alijs magnum labentem motilus orbem.
Ammissus reparatur honos, praessaeque resurgunt
Artes, quas Diuis propior memoranda Vetustis
Excoluit, celsoque uiam affectauit Olympo.
Quae latuere diu surgunt Ancana: potentis
Naturae monstrantur opes, & ditia Regna
Foecundae matris: tum sacrifoedera Mundi,
Infusique loues rebus, Diuumque potestas
Magnum perpetuis animans Virtutibus Orbem.
Abdita quinetiam rerum Primordia, tectis
Exurgunt latebris, nitidaque in luce uidentur.
Quo res quaeque loco latitet, quo fonte, priusquam
Incola