413
116
ctorem protsusque Galeni placitis contratiae
insimulet ac explodat. Siquidem Galenus ad
ctasin terum facultates referat, quam nos cum
doctis Philosophis ac Medicis formae substan¬
tiali adscribimus. Nec obstat, quòd multos ista
Galeni opinio sui assertores longo tempore
sibi conciliauerit: satis enim notum est verita¬
tem temporis esse filiam.
Neè credendum est, istâ suâ responsiono
nonymum nostrum contentum fore, etsi ma¬
gni momenti est apud illum Galeni auctoritas,
eiusque sectatorum, quibus instar discipulorum
Pythagorae satis est, si praeceptor dixerit aut
scripserit. At progredietur vlterius, tentabitque
si possit oppugnare, ac rationibus, argumentis
ue eorum sententiam euertere, ac euincere, qui
eiusmodi facultates ac proprietates formis
substantialibus potius, quàm crasibus adscri¬
bunt.
Sic enim primo loco arguet, omnia naturae
indiuidua, quibus in medelam corporum no¬
strorum vtimur, siue sint illa animalia, siue ve¬
getabilia, iugulata, eradicata, atque hinc emor¬
tua: hac ratione forma substantiali esse spolia¬
ta: quòd quae animata sunt, hoc est animam ha¬
bentia, ea sola viuant & vegetent, vt quae vera
forma substantialis sit ea anima, essentiam &
substantiam rei constituens.
Quòd cùm sit, vt sibi persuadet, frustrà & ab¬
surdè, medicamentorum inanimorum facul¬
tatem formae attribui, cùm ea careant, vt pote¬
anima destituta & mortua.
At Galeni, eiusque sectatorum opinio ac sentem,