413
117
tia longè magis veritati consentanea. & ratio¬
ne potentior est, (excipiet Anonymus) cùm
dicunt inanimatorum substantias certis tempe¬
ramentis constitui: quę vt varia & diuersa sunt,
ita & diuersas esse inanimatorum substantias,
quae inter se differant, non formis, substantiam
constituentibus, sed duntaxat temperamentis:
Atque inde colligent, essentiam rei exanimis,
nihil praeter crasim illius esse: quae quidem
per accidens forma dici potest, quatenus ex
elementorum permixtione constat & com¬
posita est. Atque hi fatebuntur quidem,
tiam in illa crasi latere occultas quasdam pro¬
prietates: singulariter etiam inter se differre.
quas prorsus extinctas credunt, vbi crasis dis¬
suta est & periit. Atque hae sunt rationes,
quibus i nituntur, qui rerum facultates ac
proptietates in crasi tueri volunt.
Quibus porro in suae sententiae confirma¬
tionem rationibus vtantur, praecipua nunc
nobis explicanda sunt, & excutienda argu¬
menta, vt quàm absurdè hallucinentur li¬
queat: quibus discussis transibimus in eorum
tatiocinationum expositionem, qui proprie¬
tates illas medicamentorum, ac facultates
formis affingunt: quod concisè expendemus,
vt lite inter vtramque partem pertinaciter di¬
sceptata, aequus lector ac sincerus, de causae
aequitate ac veritate indicet.
Exanimatae stirpes, inquient, formâ sub¬
stantiali priuantur.
Exanimatae stirpes, proprietates suas re¬
tinent, quàm diu perstat crasis. Ergo.
[FT]H iij[/FT]