413
128
natura fusiùs docebimus. Quam verò Gale¬
nus tuetur sententiam, quâ omnes propè fa¬
cultates & proprietates crasi ascribit Empe¬
doclis errorem hac in re secutus est, qui dice¬
re erat solitus, Naturam nihil aliud esse quàm
mixtionem, & mixtorum alterationem.
Quem quidem errorem diluit Aristoteles,
vtque falsam opinionem euertit: probans
eiusmodi crases, temperamenta & mixtio¬
nes qualitatum elementatium, nullo modo
efficientes esse causas, nec formales: at orga¬
nicas seu instrumentales, quas Plato causas
vocat, sine quibus non: quae cùm sint suâ
naturâ indefinitae, formam substantiali defi¬
niuntur, tanquam fine. Atque hinc Arist.
Phys. 1. causam formalem, quae substantiam
cum materia constituit, appellat φυσιν seu
λογον, & principem naturalium causam. Quae
forma, vt scribit idemmet Aristoteles 3. Me¬
taph. & in fine lib. 1. neque est elementum,
neque concretum quid ex elementis, quae¬
que forma seu natura est principium & quod¬
dam diuinum, quod non constituitur ex crasi¬
elementorum, nec ab iis generatur. Quum
enim forma dicitur generata, id substantiae
naturalis ratione dicitur, quae materiae causa
dicitur esse generationi obnoxia. Vbi no¬
tandum est plures esse substantiarum diffe¬
rentias. Nam & forma constituens & mate¬
ria & compositum ex vtrisque dicuntur sub¬
stantiae.
Pariter notandum est in omnibus rebus
natu¬