413
156
buat: materia verò sola id praestate nequeat.
Nec enim quoduis animal, actu animal est
substantia materiali naturalis animalis: hoc
est sensum & motum non accipit à corpore
illo solido, terrestri & ponderoso: at à so¬
la spirituali forma, animâ nempè, corpus
mouente & vitalibus virtutibus informan¬
te, vt hoc exemplo patere potest.
Equus actu & re ipsa est equus, quùm hin¬
nit, mouetur, saltitat, currit, calcitrat. At hu¬
iusmodi motus, qui spirituales sunt, formae
aut sensitiuae animae effectus & operationes
existunt, cùm alioqui ratione corporis, nil
nisi quid terrestre, graue ac mortuum
tiam sit, licet visibili corporis forma & linea¬
mentis equus esse videatur: quanquam nec
nima sola equi, equus etiam dici potest, ni¬
si cum corpore copuletur. Vtrumque enim
iunctum & vnitum, constituit ęquum. Quae
fusius hic à me dicta sunt, in hunc finem
tendunt, vt agnoscat Anonymus se sibi nimis
iniurium esse, qui materialis magis esse stu¬
deat, quàm formalis: quùm forma longè la¬
téque praestantiâ & nobilitate materiam su¬
peret, vt iam docuimus, & paulò pòst dictu¬
ri sumus, cùm de tribus hypostaticis princi¬
piis, sale, sulphure, mercurióque agemus.
Quorum tractationi necesse fuit, vt aliquid
de caussis, & principiis primis, corpus physi¬
cùm constituentibus, obiter praemittere¬
mus: idque ex sapientum Philosophorum
tùm Christianorum tum Ethnicorum opinio¬
ne & sententia.