413
157
Satis igitur, quid natura illa sit, aperte
doc uimus, quidque per eam intelligatur.
Quod ad effectus & operationes eius attinet,
diximus illam potestate pollere, vt generet
& essentiam rebus omnibus largiatur, mate¬
tiam formis induat & exornet, vt nihil patia¬
tur corrumpi, quod nouâ formâ statim non
instauret ac renouet, in suoque statu omnia
conseruet. Quas quidem suas virtutes ac po¬
testates satis apertè indicat, cum ex elemen¬
tis, terúmque seminibus ac principiis nostris
hypostaticis, entia omnia effingit, ac magnâ
impressionum vitalium spirituum varietate,
colorum, saporum, atque id genus δυναμεων
proprietatibus informat, vt quantùm cuique
rei advsum dignitatemque offici tribuendum
est, tantum tribuat. Quam quidem rerum
constructionem ita aptè, congruè, ordine, nu¬
mero & mensurâ efformatam, diuinam licet
dicere, non terrestrem aut corpoream, quam¬
uis sit ea naturalis iuxta potentiam, quàm
Deus naturae impertitus est. Neque tamen
cessantem & otiosum esse Deum credendum,
vt tàm potentes & admirandi effectus natu¬
rae soli concedantur, vt sensit Anaxagoras,
Protagoras & alij complures ἀθεοι Philoso¬
phi, qui nullum Deum praeterquam naturam
agnorunt: quales etiam Epicurei extiterunt.
Qui quidem si accusandi ex tàm peruersa
pinione, damnandique sunt, non minimam
tiam reprehensionem illi merentur, qui na¬
turae in agendo suas partes denegant: Ita vt