413
183
separabile, propriúmque Παθος appellatur.
Ad quam potentiam rerum facultates om¬
nes referuntur, quemadmodum ad tria illla
actualia principia, ac inprimis ad Mercurium.
Elementa verò passiua, potentiae naturali
propriè respondent, siue crasi, vel ad eam
tanquam ad causam instrumentalem referri
possunt. Ad quam Aristoteles non magis de¬
fert facultates ac proprietates potentiae essen¬
tialis: quam Hermetici passiuis elementis vir¬
tutes principiorum agentium denegant. In
quo perspicua Aristotelicae ac Hermeticae
doctrinae doctrina elucescit.
Sed quorsum tantoperè hunc inter Ari¬
stotelicos, Hippocraticos & Hermeticos
consensum quaeramus: aut saltem vtramque
doctrinam parum inter se remotam & alie¬
nam contendamus, si cernendum exhibea¬
mus hanc trium hypostaticorum principio¬
rum cognitionem, cum vera purissimi Phi¬
losophi Mosis Philosophia consentire ac
conformem esse, quem certum est ex ore Dei¬
locutum, & calamo eiusdem scripsisse, quae
toto Genesis libro, aliísque exarauit. Quis
ausit ethnicam Philosophiam & humanam
cum diuina committere, aut etiam plus illi
quam huic fidei arrogare? Absit vt aequali
gradu vtrámque collocemus, ne dum huma¬
nae diuinam subiiciamus.
[FT]M iiii[/FT]